De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 101

se connexas discipulum sensim sine sensu ad amplectendas et cognoscendas certas quasdam veritates deducere potest, quas discipulus sibi relictus nec unquam invenisset nec inventas ut veras amplexus fuisset. Et nihilominus simul omnia adeo occulte fiunt, ut discipulus ista omnia ex sese invenisse ac cognovisse se credat. Item vir astutus interdum variis artibus alterius voluntatem ita movere potest, ut hic nonnisi quae ipse intendit, velit ac faciat. Et in his item aliquando quispiam adeo tecte procedit, ut alter credat, sese omnia, quae vult ac facit, cum omnimoda independentia ab influxu alterius velle ac facere. Simul influxus iste aliquando eius efficaciae esse potest, ut non qui rem exsequitur, sed qui alterum ad rem exsequendam occulta arte impellit, tamquam principalis operis auctor habendus sit, eique tum opus ipsum tum omnes eius operis consequentiae primo loco imputanda sint. Iam haec ad rem nostram applicemus. Quis neget, Deum in hominis intellectum ac voluntatem influxum multo efficaciorem simul et occultiorem exercere posse quam hominem quemcumque? Nonne de Deo legimus: «Sicut divisiones aquarum, ita et cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud.» (Prov. XXI. 1.) Et ab Augustino (de corrept. et grat. c. 14. n. 45.) Deus habere dicitur «humanorum cordium convertendorum, quo placet, omnipotentissimam potestatem.» (Cfr. Enchir. c. 98.) Quod de voluntate asseritur, certe multo magis de intellectu valet. At Dei influxus non solummodo summe efficax sed simul etiam maxime suavis et occultus esse potest. De Deo enim manifesto intelligenda sunt, quae in Scriptura de omnium artifice sapientia (Sap. VII. 21. seqq.) legimus: «Est enim in illa spiritus intelligentiae... subtilis,... mobilis... suavis... acutus, quem nihil vetat, omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam?» Quis igitur illud Deo in gradu altiori concedere gravabitur, quod in certo aliquo gradu vel ipsi homini competit, scilicet ut occulte et inadvertenter agat in intellectum et voluntatem hominis? Porro ex dictis pro Deo in re praesenti non multo efficacior et occultior influxus in interiores hominis facultates requiritur, quam ille est, quem aliquando unus homo in alterum hominem exercet. Negandum ergo non est, Deum homini, quin is advertat, charisma inspirationis concedere posse.