De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 102

105. Unum tamen remanet, quod prima fronte creat difficultatem et ulteriorem explicationem postulat. Nimirum agitur hic de influxu in facultates maxime vitales; de operatione scilicet, quae fit in intellectu ac voluntate, aut unice aut praecipue sermo est. Iam vero quae in talibus facultatibus accidunt, eorum homo sibi naturaliter est conscius. Quapropter quod hic asseritur, contra naturam rerum esse videtur. Hanc difficultatem ita solvimus. Naturalis hominis conscientia non ad omnia semper extenditur, quae in eius mente et voluntate accidunt. Id inter alia apparet ex errore et malitia, quae saepe in actu intellectus et voluntatis nostrae reperiuntur et nihilominus nostram conscientiam haud semel omnino latent. Conscientia ergo in tantum solum ad actus internos extenditur, in quantum hi factum aliquod internum constituunt. Nullatenus vero ad eorum causas ac principia praesertim in particulari porrigitur; multo vero minus attingere solet internam ipsorum actuum ac principiorum naturam supernaturalesque eorundem qualitates. Ita v. gr. homo certo distinguere nequit, utrum actus, quem elicit, sit actus naturalis an supernaturalis, meritorius an non et huiusmodi. Cur ergo saltem absolute loquendo accidere non poterit, ut homo revera nonnisi tamquam instrumentum Dei agat et sub influxu, qualem pro inspiratione postulavimus, constitutus operetur, et nihilominus influxum illum divinum non advertat, aut saltem eius naturam cum sufficienti claritate non perspiciat?

106. De facto altera est quaestio, quam priorem supra (n. 103.) posuimus. Eam hac assertione solvimus: Certis argumentis demonstrari non potest, aliquem ex scriptoribus hagiographis inspirationis suae conscium sibi non fuisse. Potest tamen huiusmodi ignorantia quoad unum vel alterum auctorem hagiographum satis probabilis videri. Hanc assertionem, quae adeo magni ponderis non est, hac ratione suadere possumus. Hypothesis, quam paulo antea possibilem ostendimus, tum ex dictis naturae rei non apparet adeo conveniens, tum scriptori sacro parum honorifica. Quare certe sine ratione convenienti ut realis ac vera admittenda non est. Atqui ratio, quae omnino convincat, pro veritate illius positionis afferri nequit. Insuper hic

Rationem, quae ex secundo libro Machabaeorum desumitur quaeque pro contraria sententia aut unica aut saltem praecipua est, cum probabilitate solvemus capite sequenti. (n. 116.)