De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 103
considerandum est, finem inspirationis omnino postulare, ut homines, ad quos spectat, inspirationem libri edoceantur. Porro id licet alio modo fieri possit, convenientissime tamen per ipsum auctorem sacrum fieri cognoscitur. Iam vero ut auctor hagiographus homines de inspiratione sui operis edocere possit, ante omnia ipse eam cognoscere debet. Quodsi ita est, cur non dicemus, id eum in ipso actu scribendi certo cognovisse? Sunt tamen in hac re praesertim quoad unum vel alium librum rationes haud spernendae in contrarium, ut apparebit ex dicendis de libro II. Mach. Quare quoad libros istos hypothesin contrariam probabilem esse concessimus.
CAPUT QUARTUM.
Solvuntur praecipuae difficultates, quae contra doctrinam traditam afferri possunt.
107. Rationes, quae ostendere nitantur, influxum seu inspirationem positivam et nominatim illustrationem divinam quoad eas res, quas auctor iam aliunde plene cognoscit, superfluam esse, in superioribus (cfr. n. 67. 81.) solutae censendae sunt. Singulares deinde locos, qui non solum contra nostram theoriam de inspiratione sed contra ipsam Scripturae infallibilitatem difficultatem creare videntur, interpretibus relinquimus. Quare nobis hic solum duo Scripturae loci, qui magis sunt ad rem et nostram theoriam directe destruere videntur, explicandi manent, scilicet exordium et conclusio secundi libri Machabaeorum et exordium Evangelii Lucae. De his igitur singillatim agemus in sequentibus.
ARTICULUS PRIMUS.
De exordio et conclusione secundi libri Machabaeorum.
108. Dubium non est, quin ea, quae II. Mach. II. 19.—33; XV. 39. leguntur, praecipua causa exstiterint, cur plures theologi (cfr. n. 46. 47.) de inspiratione quaestiones moverint, quae alias nemini in mentem venissent. In his simul reperitur ratio praecipua, cur nonnulli in determinando inspirationis conceptu theorias amplexi fuerint, quae, ut vidimus, funditus in-