De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 104

spirationem ipsam destruunt. Porro difficultates, quae contra genuinam inspirationis notionem ex textu secundi libri Machabaeorum oriri videntur, sunt sequentes. 1. Liber secundus Machabaeorum, ut auctor ipse asserere videtur, non est nisi epitome operis profani profani auctoris, qui est Iason Cyrenaeus. Ita enim ibi ad verbum legimus (II. Mach. II. 24.): «Ab Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.» Ubi hic, ita merito ab adversariis nostris quaeri posse videtur, manet locus pro influxu Dei positivo, praecipue si postulatur influxus adeo amplus, qualem nos nominatim pro intellectu hagiographi postulavimus? Is certe auctori huius libri omnino defuisse videtur. Nam haec res eo magis difficultatem patitur, quod 2. auctor sacer fidem rerum, quas narraturus est, in auctorem profanum reiicit. Neque enim auctor iste ullo modo vel in se vel libro suo auctoritatem humana superiorem cognoscere videtur, sed potius eam admodum labilem esse existimat. «Veritatem, inquit ab initio operis (l. c. v. 29.), de singulis auctoribus concedentes», et iterum in fine (XV. 29.): «Si quidem bene et ut historiae competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi.» Haec certe theoriae superius expositae e diametro opposita esse deprehenduntur. Insuper 3. auctor iste testatur, se opus suscepisse laboris et vigiliarum plenum (l. c. II. v. 27.), quod iterum non cohaeret cum Dei adiutorio tam amplo atque extraordinario, quale nos generatim pro inspiratione exigimus. Quare, ita enim concludere cogimur, ad defendendam nostri libri inspirationem aliud remanere non videtur, quam ut confugiamus ad subsequentem approbationem, nisi per hypothesin parum probabilem ipsum Iasonis librum, unde haec transsumpta sunt, inspiratum dicere maluerimus. Saltem 4. id omnino concedendum videtur, nostrum auctorem de inspiratione libri, quem edebat, atque de divino, quo in scribendo gaudebat, adiutorio ne suspicatum quidem quidpiam fuisse; secus enim non ita loqui potuisset. Ita adversarii. Quibus ad singula in sequentibus respondemus.

Punctum primum.

Liber secundus Machabaeorum non est simplex epitome quinque librorum Iasonis Cyrenaei.

109. Ante omnia concedimus libenter, locum in difficultatem adductum, qui prooemium totius libri secundi Macha-