De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 105
baeorum constituit, illi, qui in superficie verborum haeret et non satis attendit, quasdam expressiones versionis latinae textui originali non solum non ad amussim respondere sed et merito minus accuratas videri posse, reapse aliud non sonare, quam quod in difficultate ab adversariis obiicitur. At si res penitius consideretur, et si omnia verba, prout in originali habentur, accurate perpendantur, tota difficultas evanescit. Ita enim auctor libri Machabaeorum in versiculo (24.), qui huc refertur, non invenitur dixisse aliud, quam velle se brevi volumine ea comprehendere, quae antea Iason Cyrenaeus prolixo quinque librorum opere exsecutus fuerat. Cuius rei atque operis deinde in sequentibus expressius rationem reddere conatur. Per hoc, ut apparet, noster auctor nondum affirmat, opus suum aliud non esse, quam simplicem alterius operis epitomen. Multo vero minus per hoc dicitur aut data etiam ultro illa adversariorum hypothesi ex verbis libri nostri convincitur, auctorem nostrum ad cognoscendas et amplectandas res a Iasone prius relatas et in suam epitomen inserendas praeter auctorem istum profanum nullis aliis fontibus, nulla propria scientia usum fuisse. Quare cum de bono auctore certe agitur, per se contrarium supponere licebit. Quod si ita est, quid vetat inter huiusmodi fontes recensere etiam inspirationem divinam seu specialem Dei illustrationem, qualem supra ut inspirationi propriam descripsimus? Imo in rigore hic auctor neque asserit, se Iasonis libro revera tamquam fonte historico usum fuisse. Quod si non dicit, non facile est asserendum in auctore, qui hagiographis accenseri meruit. Ante omnia enim fieri potuit, ut auctor noster res, quas narrat, ipse propriis oculis viderit. Quid ergo in his Iasone egebat auctore? Insuper certe potuit, imo ut opus in compendium contraheret, debuit omittere plura, quae Iason in sua historia narraverat. Porro quo pacto quove iudicio, quod tali auctore dignum sit, id factum esse putabis, si contendere volueris, hunc auctorem in concinnando libro suo praeter Iasonis auctoritatem nullis propriis fontibus neque iudicio proprio usum fuisse? Nam pro apta rerum selectione auctor noster certe indiguit subsidiis historicis sibi propriis.
Huius prooemii scopus praecipuus in eo est, ut auctor rationem reddat, cur de iisdem rebus, de quibus iam Iason sat prolixo scripserat, denuo scribere velit. Quare per hoc exordium non vetamur credere, auc-