De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 106
110. Imo, ut nobis quidem videtur, auctor noster ipse satis aperte indicavit, opus suum non esse simplicem epitomen quinque librorum Iasonis Cyrenaei. Id dum ostendimus, simul ea, quae numero praecedenti asserendo magis quam demonstrando diximus, indubitanter demonstrabimus. Ante omnia igitur auctor secundi libri Machabaeorum non dicit, se velle quinque Iasonis libros in unum volumen contrahere. Potius dixisse deprehenditur, velle se ea, quae immediate ante (v. 19.—23.) per summa capita enumeraverat, compendio perstringere. Hoc praesupposito utique addit seu quasi incidenter et per transennam notat, eadem, quae ipse narraturus est, iam antea a Iasone Cyrenaeo prolixo opere reperiri narrata. Ita enim de verbo ad verbum habet textus graecus: Τὰ δὲ κατὰ Ἰούδαν τὸν Μακαβαῖον κ. τ. λ... τὰ ὑπὸ Ἰάσωνος τοῦ Κυρηναίου δεδηλωμένα διὰ πέντε βιβλίον πειρασόμεθα δὶ ἑνὸς συντάγματος ἐπιτεμεῖν. h. e. res circa Iudam Machabaeum etc., quae alias iam a Iasone Cyrenaeo quinque librorum accurata et minuta narratione exposita sunt, nos concisa unius voluminis narratione complecti aggredimur. Quibus satis perspicue indicatur, auctorem nostrum, licet in rebus, quae narraturus est, cum auctore citato ut plurimum convenire se noverit, nihilominus proprio Marte ac propria scientia et sine interna ac necessaria a Iasone dependentia in edendo opere suo agere voluisse. Hoc clarissime dicitur in vulgata latina. Ibi enim versiculum, de quo praecipue agitur, ita legimus: „Itemque ab Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.“ Calmet (in h. l.) dicit, particulam itemque abundare. Aliquae versiones, ut germanica a Loch et Reischl adornata, eam particulam penitus omittunt. Sed quaerimus: Quo iure ea particula aut
torem nostrum aliqua, quae Iason praetermiserat, de novo historiae suae inseruisse. Nam si supponis, auctoris nostri opus saltem in plurimis cum opere Iasonis convenire, plus quam sufficiens causa remanebat, cur auctor iste, eo, quo fecit, modo elaborandi operis rationem redderet.
Cum ea particula contextui prima fronte parum congruere videatur, non facile credenda est per solam incuriam amanuensium in textum introducta. Insuper per eam particulam, ut apparet, canonicitas nostri libri facilius defenditur. Ita fit, ut per eam aliquo modo iuvetur doctrina fidei. Iam vero per hoc ea particula ad eas res pertinere deprehenditur, quae ad fidem pertinent et in quibus vulgata a Tridentino saltem quoad sensum declarata est authentica. Quodsi ita est, per hanc vulgatae nostrae par-