De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 107
simpliciter omittitur aut redundare asseritur? Certe ea particula vulgatae latinae editionis a nobis assertam auctoris nostri a Iasone independentiam, quae in re nostra magni momenti esse deprehenditur, non solum ut textus graecus aliquo modo subindicat sed determinate postulat. Quo ergo iure lectionem vulgatae latinae, quam a Tridentino pro authentica recipere iubemur, in re tanti momenti nihili facimus? Sed si in his nolumus nimis insistere, alia adhuc verba eaque clariora sunt, quibus auctor noster suam a Iasone Cyrenaeo independentiam indicavit. Sed ea leguntur in versiculis, quos examinabimus in puncto sequenti.
Punctum secundum.
Auctor secundi libri Machabaeorum fidem rerum nequaquam remittit in Iasonem Cyrenaeum.
111. Concedimus iterum, textibus, quae afferuntur, leviter inspectis id videri indicatum, quod ab adversariis contenditur.
ticulam textus originalis loci nostri authentice in eum sensum exponitur, quem nos supra pro solvenda praesenti difficultate proposuimus. Ergo fas non est, nostram expositionem leviter spernere.
Concedimus quidem, si sola spectentur verba, hanc particulam alio adhuc sensu explicari posse. Nimirum recolendum est, versiculo nostro praecedere summarium totius libri subsequentis. Quo posito, ut apparet, versiculus iste per se sequentem admittit interpretationem. Itemque, h. e. insuper (scilicet praeter ea, quae in antecedentibus summarie enumerata sunt) breviter hic narrabuntur ea, quae alias a Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa sunt. Ita libri summarium, quod versiculis antecedentibus datum est, hoc versiculo addita generali sententia augeretur et absolveretur. Aliis verbis per haec auctor diceret, agi in libro suo praeter ea, quae prius enumeraverat, de iis etiam, quae in Iasonis libris leguntur. Hunc sensum postulat versio germanica, quae ab Allioli adornata et a Sede Apostolica probata est. Ita enim habet: «Necnon et id, quod Iason Cyrenaeus quinque libris narraverat, sowie das, was Iason von Cyrene in fünf Büchern erzählt hat.» Iuxta hanc interpretationem auctor secundi libri Machabaeorum non solum a Iasone in opere suo monstraretur omnino independens, sed insuper supponendum esset, ab ipso narrari quam plurima, quae in Iasonis libris non inveniebantur. Nimirum ita ea omnia, quae in dicto summario ab ipso auctore nostro expresse memorantur, ab eodem rebus a Iasone relatis addita dicerentur. Sed licet cum Calmet (in introduct. in libr. Mach.) censeamus, illud summarium, de quo agitur, pro libro Machabaeorum secundo non esse omnino completum, certe negari non potest, illud saltem maximam partem eorum complecti, quae deinceps in toto libro narrantur. Quare hac Allioli inter-