De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 108

At re intimius considerata etiam hic evanescit tota difficultas. Argumentum, quod pro praesenti difficultate ex versiculo 24. instrui posset, in superioribus solutum censeri potest. Manent ergo explicandi versiculi, qui sequuntur, necnon et conclusio in fine libri (XV. 39.). Responsioni directae hanc observationem praemittimus. Si versiculi, de quibus agitur, in sensu ab adversariis intento explicantur, contendere possumus ac debemus, auctorem secundi libri Machabaeorum non solum Iasone Cyrenaeo sed aliis praeterea auctoribus in componenda hac historia usum fuisse. Loquitur enim auctor noster (v. 29.) iuxta textum graecum indefinite, iuxta vulgatam latinam vero verbis apertis non de uno sed de pluribus auctoribus. Sed his omissis contendimus, verum sensum versiculorum, de quibus agitur, longe alium esse ab eo, qui communiter receptus esse videtur et prima fronte se offert. Id nunc est ostendendum. Igitur evidens est, auctorem toto hoc loco (v. 24.—32.) in eo esse, ut sui operis det rationem. In hunc finem comparationem instituit inter opus suum, quod breve erit, et inter opera aliorum, quae apparent prolixiora; nominatimque opus suum confert cum libris quinque Iasonis Cyrenaei. Quare multiplici sui operis utilitate, quae laborem in eo componendo subeundum abunde compensatura est, praevia oratione (v. 25.—28.) indicata continuo subiungit, comparationem inter opus suum, et inter opera aliorum, quae prolixiora sunt, eam esse, quae est inter delineationem aedificii, quae paucis lineamentis absolvitur, et inter accuratam ipsius operis exsecutionem, seu inter delineationem, quae fit per summa capita, et inter delineationem accuratissimam et omnibus numeris absolutam. Hic sensus secundum vulgatam nostram perspicue indicatur in secunda parte v. 29. totoque versiculo sequenti; secundum textum graecum vero huc spectat etiam in prima pars versiculi 29. Legimus enim in vulgata (l. c.). «Ipsi autem secundum datam formam brevi-

pretatione supposita merito quaeritur, quaenam fuerint res illae, de quibus Iason opere tam prolixo quinque librorum egerat. Insuper haec interpretatio textui graeco, ut consideranti patet, non satis congruit. Ita ea manet omnium optima huius loci expositio, quae a nobis in textu tradita est.

Legimus ibi: «Veritatem de singulis auctoribus concedentes.» Idem sensus est in textu graeco, cum locutio indefinita generali locutioni aequivaleat. (Cfr. hic nota 3.)