De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 109
tati studentes. Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimandum est et in nobis.» In graeco vero ita est: Τὸ μέν διακριβοῦν περὶ ἑκάστων τῷ συγγραφεῖ παραχωρήσαντες, τὸ δὲ ἐπιπορεύεσθαι τοῖς ὑπογραμμοῖς τῆς ἐπιτομῆς διαπονοῦντες· καθάπερ γὰρ τῆς καινῆς οἱκίας ἀρχιτέκτονι τῆς ὅλης καταβολῆς φροντιστέον, τῷ δὲ ἐγκαίειν καὶ ζωγραφεῖν ἐπιχειροῦντι τὰ ἐπιτήδεια πρὸς διακύσμησιν ἐξεταστέον· οὕτω δοκῶ καὶ ἐπὶ ἡμῦν. Idem duobus versiculis sequentibus relicta metaphora propriis verbis et, si fieri potest, adhuc clarius dicitur. Sufficit versiculos istos sine praeiudicio legere. Ergo veritas, de qua iuxta vulgatam in prima parte v. 29. sermo est („veritatem de singulis auctoribus concedentes“), non est veritas, quae falsitati, sed quae brevitati opponitur. Aliis verbis hic veritas auctori nostro est narratio, quae accurate singula persequitur. Id in graeco magis adhuc perspicuum est; nam illud διακριβοῦν περὶ ἑκάστων, quod latino „veritatem“ respondet, sicut adversariorum sensui aegre accommodatur, ita in nostrum sensum accommodatissime quadrat.
112. Multo facilius solvitur difficultas, quae ex conclusione libri (XV. 39.) petitur. Eo loco auctor, ut inspicienti statim liquet, cum modestia excusat, si quid forte in opere suo reperiatur, quod minus perfectum appareat. Hoc posito, quod a nemine negandum censemus, ulterius contendimus, nullam esse rationem, cur excusationem istam auctoris hagiographi ultra stilum extendamus ad res fidemque rerum, quae in libro referuntur; acsi auctor noster rebus a se relatis certam fidem tribuere non sit ausus. Qui enim verba auctoris sine praeiudicio legerit, facile concedet, eam excusationem satis commode
Ibi inter alia legimus phrases sequentes ἐμβατεύειν καὶ περὶ πάντων ποιεῖσθαι λόγον καὶ πολυπραγμονεῖν ἐν τοῖς καταμέρος. Haec quid aliud significant, quam minutim omnia narrare? Item sub τῆς ἱστορίας ἀρχηγέτη quis alius intelligitur nisi historicus, qui per modum chronistae omnia diligentissime et minutissime narrat? Econtra μετάφρασιν in tali contextu intelligimus narrationem, quae res praecipuas breviter in summam colligit.
Ita vulgatam intellexit Allioli in versione supra citata.
Sub συγγραφεῖ, cuius eodem versu occurrit mentio, cum locutio indefinita sit, non solus Iason Cyrenaeus, sed scriptores historici in genere maximeque illi, qui res accurate persequuntur, intelligendi sunt. Ergo non male vulgata nomen istud vertit per numerum pluralem.