De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 115
quod legimus penes Maldonatum interpretem Evangeliorum satis celebrem. Is in locum nostrum ita scribit: «Cum dicit (Evangelista): Visum est mihi, non humanum tantum ac suum, sed divinum etiam consilium declarat. Nec enim significat, pro libitu suo Deo minime consulto ad scribendum accessisse, sed perinde est, ac si dicat: Visum mihi est in Domino; sicut Apostoli dicunt: Visum est Spiritui sancto et nobis.» Similia de hoc Lucae prooemio habet Ambrosius (in Luc. prooem. h. e. l. I. n. 10.) Sed hac omissa aliam damus responsionem. Concedimus nimirum, verbis Lucae extraordinarium Dei impulsum ad scribendum nullatenus indicari. At simul contendimus, eundem ab Evangelista nullatenus negari. Iam vero hoc nobis hic sufficit. Nam hunc impulsum Lucae, dum Evangelium scriberet, reapse divinitus fuisse immissum, non est necesse, ut ex Luca ipso ostendamus. Sufficit, si id habemus ex traditione catholica, quae nobis Evangelium Lucae exhibet et semper exhibuit ut librum divinitus inspiratum. Quod vero talis impulsus verbis Lucae non negetur, ita ostenditur. Etiamsi homo sive hagiographus, dum scribit aut loquitur, sub specialissima Dei illustratione specialissimoque Dei impulsu versari supponatur, nihilominus semper aliquo sensu verum manet, ipsum esse, qui scribit aut loquitur. Quod si ita est, simul verum erit, ipsi visum esse scribere aut loqui, quaecumque scribit aut loquitur; utcumque aliunde Deo inspirante atque movente ad scribendum aut loquendum se accinxisse supponatur. Ita prima difficultas sublata est.
119. Ad secundam similis esto responsio. Nimirum Lucas in suo prooemio utique testatur, se omnia ab initio assecutum esse diligenter ab iis, qui ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis. Sed per hoc nullatenus negat, se eadem res etiam ex alio fonte, v. gr. ex interno lumine Spiritus sancti aut ex immediata Dei revelatione cognovisse, vel saltem sese, dum scriberet, sub speciali et infallibili lumine divinitus concesso de rerum, quas ex aliis fontibus hauserat, veritate ac certitudine sibi ultimum iudicium informasse. Cum enim de hac re in Evangelii prooemio Lucas expresse non loquatur; sicut de ea nihil affirmat, ita etiam nihil negasse dicendus est. Quare ex prooemio isto sequens propositio deducitur: Deo non placuit, ut hoc Evangelium seipsum tamquam inspiratum exhiberet;