De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 116
placuit vero, ut, quae in eodem Evangelio narrantur, per ipsum Evangelistam tamquam res fideli hominum testimonio confirmatae exhiberentur. Per haec autem nondum asseritur, res istas non simul etiam testimonio divino firmatas reperiri seu librum istum nonnisi humana gaudere auctoritate.
LIBER TERTIUS.
Quo sensu singula, quae in Scriptura leguntur, inspirata sint ac divina?
120. Licet duobus superioribus libris, quantum fieri potuit, primo accurate determinaverimus, quid de sacra Scriptura ex doctrina fidei tenendum sit, deinde quid sit inspiratio et quid ad eam requiratur; remanent tamen in hac re non pauca adhuc dubia atque obscura. Inveniuntur enim in Scriptura loci quam plurimi, ubi non ipse scriptor hagiographus loquitur, sed
Quaeres: Cur Deo ita placuit, i. e. cur Lucae Evangelio non eodem modo ut de humana testimonium de divina libri auctoritate insertum est? Respondemus: Omnibus pensatis supponendum videtur, Deum voluisse, ut auctor Evangelii pro narratione sua ad humanam fidem appellaret, quia placuit, ut Evangelium humana etiam fide gauderet maxime pro paganis ac pro omnibus generatim, qui eius inspirationem aut nondum cognoverunt aut consulto negant. Testimonium autem de divina Evangelii auctoritate ideo forte Deus noluit nostro Evangelio insertum, quia tale testimonium, sicut modestiae humani auctoris parum congruit, ita in se parum utile esse videtur. Nam etiam in hac hypothesi, prout postea declarabitur (n. 331.), ut liber cum omnimoda certitudine ut inspiratus recipiatur, requiritur semper testimonium libro extrinsecum, quo aut totus liber generatim ut inspiratus nobis exhibeatur, aut saltem, quod parum inde abest, infallibili et divina fide reddamur certi, illam sententiam, qua liber ab auctore exhibetur ut liber inspiratus, esse sententiam infallibiliter veram divinaque auctoritate suffultam. Ceterum non desunt, qui divinam rerum omnium, quae in Evangelio Lucae leguntur, veritatem ex illis verbis procoemi deducere conantur, quae iuxta textum originalem ita sonant: Ἰνα ἐπιγνῷς περὶ ὧν κατηγήθης λόγων τὴν ἀσφάλειαν. Nobis in sensum horum verborum accuratius inquirere nec tempus vacat neque necessarium videtur.
De difficultatibus, quae contra nostram doctrinam ex s. Patribus promoveri possent, conferri poterunt, quae supra (n. 26.) dicta sunt.