De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 117

loquuntur aliae diversissimi generis personae. Iam vero non semper primo aspectu est liquidum, quid de huiusmodi sermonibus iudicandum sit. Insuper ipse etiam auctor sacer in decursu sui operis hinc inde ut merus homo et non ut Dei nuntius loqui aut agere videtur. Id maxime in iis locis cernitur, ubi auctor humanos animi sui affectus exprimit. Non enim apparet, quomodo haec ac similia in Deum referantur, qui ex demonstratis quoad omnes ac singulas Scripturae partes ut auctor principalis habendus est. Merito igitur hic a nobis postulatur accuratior rerum istarum declaratio. Declarandum enim, quantum fieri potest, relinquitur, quomodo de huiusmodi locis iudicandum sit et qua ratione res ac sensa, quae ibidem sunt expressa, divina dici possint aut debeant. De hac igitur re in praesenti libro pro viribus agemus. Eum in duo capita dividimus. In primo capite de locis agimus, ubi ab auctore hagiographo aliae personae ut loquentes introducuntur; in secundo vero tractabimus de iis, in quibus, licet auctor sacer ipse loqui inveniatur, tamen, ut videtur, sensu omnino humano loquitur. Denique aliud praemonendum censemus. Quaestiones agitandas in sequentibus tum generatim, tum praecipue quatenus ad primum caput spectant, utique hinc inde penes auctores indicatas invenimus (Cfr. Suarez de fide disp. V. sect. 3. n. 14; Patritius l. c. § IV; Hofmann hermeneutica biblica § 80. 81; Mariana dissert. pro vulgata c. VI. in append. ad Menochii commentarios totius Scripturae Venetiis 1722 post praeloq. Bonfr.); sed nullibi istas quaestiones ex professo aut magis enucleate tractatas reperire potuimus. Quare si in hac nostra tractatione non omnia cum omnimoda perspicuitate dilucidata esse inveniantur, novitati rei venia concedenda erit.

CAPUT PRIMUM.

Quomodo iudicandum sit de locis, ubi aliae personae loquentes inducuntur.

121. Gravitate rei breviter indicata primo hic ponenda sunt generalia principia in se certissima, iuxta quae ex nostra sententia de omnibus huius generis locis iudicandum est. Id praestabimus in primo articulo. Deinde in sequentibus articulis haec generalia principia variis locorum generibus, de quibus