De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 118
quaestio esse potest, in particulari applicemus et certas huius rei normas statuemus. Quae quidem normae, cum, ut videbimus, ad triplicem classem reduci commode possint, i. e. 1. ad personam loquentis per se spectatam, 2. ad accidentales locutionis circumstantias et 3. ad approbationem adiectam ab hagiographo, de his singillatim agemus totidem articulis. Ita articulo primo, qui hanc rem magis in genere considerat, accedent tres alii, qui magis ad particularia descendunt.
ARTICULUS PRIMUS.
Praenotiones et generalia principia.
122. Antequam ad ipsam tractationem accedamus, gravitatem rei paucis adumbrabimus simulque methodum indicabimus, quam in tractatione hac tenebimus. Igitur loci, ubi non ipse auctor libri sed aliae personae loquuntur, in Scriptura sunt quam plurimi et haud raro admodum prolixi, quique aliquando pro rebus fidei ac morum magni momenti esse videntur. Huc non solum, ut prima fronte apparet, referenda sunt verba caeci nati (Ioann. IX. 31.) aut verba Apostolorum, quae passim relata inveniuntur in Evangeliis ante adventum Spiritus sancti prolata. (Luc. XXII. 38. etc.) Huc spectant etiam verba Iacob Patriarchae ad Isaac morientem dicta (Gen. XXVII. 19.), responsio principum Israel de iuramento, quod a Iosue Gabaonitae per fraudem extorserant (Ios. IX. 19.), verba Heli principis sacerdotum (I. Reg. II. 25.), insuper oratio Achior in Iudith historia (Iudith V.), imo et sermones omnes ipsius Iudith (X. XI.), necnon verba Thomae Apostoli, quibus Christum Dominum suum ac Deum suum nominat (Ios. XX. 28.), oratio Stephani protomartyris relata in Actibus Apostolorum (Act. VII.), varia documenta sacris libris hinc inde inserta, ut Baruch I. 11.—III. 18, I. Mach. XIV. 20, XV. 2. seqq., II. Mach. I. 1.—II. 19; denique in rigore etiam varia variarum personarum cantica, ut Annae, matris Samuelis (I. Reg. II. 1. seqq.), Mariae Virginis (Luc. I. 46. seqq.), Zachariae, patris Ioannis Baptistae (ibid. 68. seqq.), atque sermones Iob amicorumque eius huc pertinent, quibus totus fere constat liber, qui eius nomine inscribitur. (Cfr. Patrit. l. c. § IV.) Quaeritur igitur hoc loco, quid de his et similibus Scripturae partibus censendum sit. Pres-