De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 119

sius quaeritur, an huiusmodi locis eadem an vero minor reverentia et auctoritas deferenda sit ac locis, ubi Deus aut auctor sacer ipse loquitur; quaeritur, an censuram mereatur et in ipsam sacram Scripturam Deumque ut primarium Scripturae auctorem iniuriosus sit, qui v. gr. cum Melchiore Cano (de locis theol. l. II. c. 18.) in dicta Stephani oratione leves errores inveniri aut assereret aut permitteret; an vero talis per se solum protomartyrem laedat? Et si, qui ita agit, censura aliqua dignus videatur, quaeri ulterius potest, quamnam ob causam eam censuram mereatur, num propter iniuriam irrogatam ipsi Scripturae an Stephano solummodo. Haec et similia, ut puto gravitatem rei ostendunt, de qua acturi sumus. (Cfr. Melch. Cani vindiciae, quae editioni operum ab Hyac. Serry adornatae praemittuntur c. IX.)

123. Methodum tractationis quod attinet, ad diiudicandam horum locorum auctoritatem duplex per se via patere videtur. Una dici potest veluti a posteriori, quae scilicet ex auctoritate Patrum et praxi ecclesiae ac theologorum sensu rem determinare conaretur; alia a priori procedit, cum ex natura rei quaestionem solvere aggrediatur. Aliis verbis ad praesentem quaestionem solvendam primo inquirere quis posset, qualis auctoritas et reverentia huiusmodi locis sive ex decretis et usu ecclesiae, sive ex doctrina et usu ss. Patrum, sive ex sententia communi theologorum debeatur ac reipsa deferatur. Haec via certe tutissima foret. At ea simul si non omnino impossibilis certe difficillima est et ingentem laborem vastamque eruditionem requireret. Nam ante omnia non credo, posse inveniri generalia de hac re principia sive in decretis ecclesiae sive in scriptis Patrum. Reduceremur ergo ad usum et praxin ecclesiae. Iam vero non adeo facile videtur, ex usu ecclesiae vel Patrum generalia huiusmodi principia deducere. Nam si quaeras, qualis usus circa hanc rem in ecclesia obtineat, haud difficulter invenies, usum istum tum penes Patres tum penes theologos satis incertum ac varium reperiri. Nos igitur aliam viam tenebimus, quae brevior est et simul satis tuta, cum ex natura rei con-

Quod infra (n. 125.) ex Augustino afferimus, ad decidendam hanc quaestionem per se solum certe non sufficit.

Nos in hac re notavimus sequentia: Cypr. ep. 65. n. 2, ep. 67. n. 1; Aug. c. Priscill. n. 12; de virgin. n. 20; Suarez de fide disp. III. sect. 5. n. 2, de Angel. l. VI. c. 17. n. 8. c. 20. n. 18; Hurter comp. theol. dogm.