De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 120

ceptuque inspirationis procedat. Quare 1. generalia quaedam pro hac re statuemus principia. Deinde tum ex natura personae loquentis, tum ex modo, quo sermo alicuius in Scriptura refertur, tum ex aliis insuper veritatibus aliunde compertis et cum re nostra intime connexis per modum theologicarum conclusionum certas deducemus regulas, iuxta quas de valore singulorum locorum tuto iudicari possit. Sit igitur

124. Primum principium generale. Licet quotiescunque aut sensus animi aut externa alicuius personae locutio in Scriptura refertur, sine laesione auctoritatis ipsius Scripturae de facto, quod illa persona ea occasione reapse ita senserit vel dixerit, dubitari haud possit; tamen simul tenendum est, ex eo praecise, quod haec in Scriptura referuntur, pro interna eorum veritate nihil omnino sequi. Principium hoc, ut apparet, habet duas partes. Prima pars ex conceptu inspirationis immediate et necessario consequitur. Nam quod sacer textus in talibus locis immediate et propriissime asserit ac continet, certe illud est, talem personam tali occasione ita sensisse aut locutam fuisse. Quare qui hoc negaret aut utcumque in dubium vocaret, sine dubio directe Scripturae auctoritatem laederet. Ergo, ut rem exemplis illustremus, qui negaret, serpentem in Paradiso ad Evam saltem quoad sensum et rei substantiam ea locutum fuisse, quae in Genesi (III. 1. seqq.) de eo legimus, aut qui negaret, fuisse aliquando insipientes, qui aut ore aut in corde suo dixerint: «Non est Deus», sicut refert Psalmista (Ps. XIII. 1.), aut coecum natum, postquam a Christo sanatus fuerat, ad Iudaeos dixisse: «Scimus, quia Deus peccatores non audit», ut testatur Evangelista (Ioann. IX. 31.), aut qui sese dubium ostenderet, an Stephanus in oratione sua reapse asseruerit, Abraham emisse sepulcrum a filiis Sichem, aut Israelitas teste Deo male tractandos ac tractatos fuisse in Aegypto annis quadringentis, sicut narratur in Actibus Apostolorum (VII. 6, 16.); is certe inspirationem laederet, licet de cetero in omnibus recte et cum Scriptura sentiret.

n. 172. 485; Petav. de theol. dogm. de Deo I. IV. c. 6. n. 3; Bened. XIV. de serv. Dei beatif. I. IV. c. 7. n. 19; Editor. op. Melch. Cani I. c.; Heinrich Dogm. Theol. I. Bd. p. 758. Vel ex paucis istis apparet, usum Patrum in hac re varium esse et theologos item satis dubitanter loqui.

Dixi quoad substantiam. Nam alia quaestio est, num sermones