De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 126

directe et immediate Dei et Scripturae auctoritatem non impeteret. Ex una parte enim expresse admittit, quod Scriptura directe et immediate affirmat, ex altera vero parte expresse tollit conditionem, quae tum ex dictis tum ex natura rei requiritur, ut Angeli sermo in Scriptura relatus immediate et directe Deo aut Scripturae tribui possit ac debeat. Negat enim, Angelum in istis ex Dei mandato egisse aut ea Dei nutu protulisse.

133. Prophetae et Apostoli item in Scriptura ut loquentes inducuntur saepissime. Modo viri isti, quod notandum est, loquuntur ut Prophetae et Apostoli, modo ut personae privatae. Hoc posterius de Apostolis generatim omnino clarum est et obvium. In Evangeliis enim de Apostolis multa referuntur verba, quae protulerunt, antequam per Spiritus sancti adventum in munus apostolatus inaugurati sunt. Imo ibidem nonnulla eorum verba a Christo expresse improbata fuisse leguntur. (Matth. XVI. 23.) Ex altera parte nominatim in Actibus Apostolorum sermones nonnullorum Apostolorum referuntur et exhibetur eorum praedicatio ac doctrina, quam post adventum Spiritus sancti populis proposuerunt. (Act. II. 14. seqq.) Idem de Prophetis valet. Nam ante omnia non solum in libris propheticis sed et in libris historicis hinc inde prophetica Prophetarum verba referri notissimum est. (I. Reg. X. 2. seqq.; III. Reg. XVII. 1. XXII. 17. seqq.) Alterum quod attinet, nemo item negabit, referri interdum in Scriptura de viro aliquo, qui aliunde communiter ut Propheta habetur, verba ac sermones, qui naturam rerum privatarum nullatenus excedunt. Pro confirmatione huius rei sufficit legere historiam David, cuius tum iuvenis tum regis multi sermones in Scriptura referuntur, quos certe non qua Propheta, sed qua homo privatus aut rex imo qua peccator protulit; et tamen aliunde notissimum est, David veri nominis Pro-

Quodsi talis nihilominus in Deum iniuriosus esse convincitur, id solum mediate et indirecte factum esse deprehenditur; quia nimirum ab eo laeduntur principia, quae in divina revelatione plus minus clare expressa reperiuntur, qualia sunt: Angeli quotiescumque hominibus loquuntur, semper et quoad omnia ex Dei mandato loquuntur, aut: Angeli omnes non solum semper sunt beati sed qua tales neque mentiri unquam neque falli utcumque possunt. Quare is, de quo agimus, certe non maiorem censuram mereretur, quam qui negaret unum aut alterum ex his principiis. Econtra qui diceret, haec tamquam ab Angelo dicta falso referri in Scriptura, is sine ambiguitate directe et immediate divinam auctoritatem impeteret.