De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 127
phetam fuisse. (I. Reg. XVII. 26; II. Reg. XI. 6. seqq. XXIV. 1. seqq. XXIII. 1, 2.) His positis sermones Prophetarum et Apostolorum, quando publico munere funguntur, canonica auctoritate pollere, indubitatum est nec longa demonstratione opus habet. In tali enim casu viri isti ex speciali Dei mandato agunt ac proinde in his rerum adiunctis, ut muneri suo satisfacere possint, supponendum est, eos speciali lumine et assistentia divina in loquendo usos fuisse, prout omnes auctores catholici docent et Scriptura ipsa saepius haud obscure indicavit. (Cfr. II. Petr. I. 20, 21; Luc. X. 16; Ioann. XIV. 26; Ioann. epist. I. 2. 3; Franzelin de Trad. div. thes. V. et VI; Petav. de eccl. hier. l. I. c. VI; Suarez de fide disp. X. sect. 1; Bellarmin. de Rom. Pont. l. IV. c. 22. 23.)
134. Quod de consessu totam ecclesiam repraesentante in generali principio sub finem additum est, ex iis, quae de auctoritate conciliorum generalium ab omnibus docentur, per se facile intelligitur. Exemplum huius rei praeter Act. XV. 23.—29 in Scriptura nullibi occurrere videtur. Idem, ut patet ex principiis dogmaticis, dici deberet, si alicubi inveniretur expressus consensus totius ecclesiae dispersae sive docentis sive discentis. Nam ex doctrina ipsius ecclesiae ac theologorum etiam ecclesia dispersa perfecta semper infallibilitate sive in docendo sive credendo gaudere dicenda est. (Cfr. Franzelin l. c. thes. XII; Kleutgen Institutiones theol. Introd. q. II. art. IV. n. 65. 69.)
De Maria Virgine non est, quod in particulari loquamur. De illa praeter hymnum, de quo infra data occasione loquemur, paucissima verba in Evangeliis relata esse inveniuntur. (Luc. I. 34, 38, II. 48.; Ioann. II. 3. 5.) Ceterum ut de huiusmodi verborum auctoritate et valore iudicium feratur, ante omnia prae oculis habenda sunt, quae probati auctores (v. gr. Suarez de Incarn. p. II. disp. XIX. sect. 3. seqq.) de scientia et impeccabilitate B. Virginis docent. Deinde cum his conferenda sunt, quae penes catholicos ac pios interpretes et penes ecclesiam ipsam in officio Purissimi Cordis Mariae de verbis Beatae Virginis in Scriptura relatis dicta inveniuntur. Puto, eum, qui haec satis perpenderit, non oblocuturum, si ea, quae supra de Angelis eorumque verbis in Scriptura relatis dicta sunt, ad Mariam reginam Angelorum eiusque verba in Scriptura relata transferimus et veluti a fortiori tenenda esse pronuntiamus.
Apostolos etiam post adventum Spiritus sancti aliquando, quae nonnisi humana sunt, locutos fuisse et talia de eis in Scriptura referri, docet Cherubinus a s. Ioseph (l. c. disp. IV. art. 1. § 2. n. 25. 34. 35.) ex s. Chrysostomo (homilia 49. in Act. Ap.) Hanc rem iterum tangemus infra (n. 137. seqq.).