De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 128

Schollon. 135. Quaeri hic insuper posset: Quid, si referantur in Scriptura verba summi Sacerdotis Veteris Testamenti, aut si ibidem indicetur sensus et consessus synagogae Iudaicae totiusque populi fidelis ante Christum? Num huiusmodi persuasioni, si de ea ex Scriptura authentice constet, canonica auctoritas tribuenda est? Ad haec ita respondemus: Solutio huius quaestionis, ut apparet, pendet a quaestione, num vetus synagoga eiusque caput, qui fuit summus Pontifex, dono infallibilitatis instructus fuerit necne? Hanc quaestionem aliis accuratius examinandam relinquere possumus; ea enim ad nos proprie non spectat. Addimus tamen hic brevissime, quid de quaestione ista sentiamus. Censemus igitur ante omnia, constantem totius populi Iudaici persuasionem in rebus religiosis falli nequaquam potuisse. Quod ut facilius admittas, haec perpende. Populus Israel in rebus religiosis non solum magisterio ordinario ac perpetuo suorum sacerdotum regebatur, sed insuper suo quoque tempore repetitis Prophetarum institutionibus specialique Dei providentia gaudebat, per quas errores irrepentes statim corrigi poterant. Quare, ut exemplo rem declarem, si certum esse supponatur, Matrem Machabaeam, dum mundum nostrum ex nihilo factum fuisse asserit (II. Mach. VII. 28.), nonnisi ex communi et constanti sui populi persuasione ista prolocutam fuisse, dubium esse vix poterit, quin ex eius verbis infallibile pro creatione ex nihilo argumentum duci queat. Secus vero censendum putamus de singulari aliqua summi Pontificis Hebraeorum sententia aut etiam de singulari synedrii iudicio. Aliud est, ubi de responsione per Urim et Thummim agitur, aut pro casu aliquo de speciali Dei inspiratione aliunde constat. (Cfr. Ios. XI. 50. 51.) Ita v. gr. verba Heli notissima (I. Reg. II. 25.), licet res religiosas tangant, canonica auctoritate nequaquam gaudere videntur. (Cfr. Hurter theol. dogm. comp. tom. III. n. 485.) Nec inde sequitur, fidem in illo populo aut omnino impossibilem aut nimis incertam fuisse. Poterant enim, si quae semel falsa ab ordinario magisterio prolata fuerant, per actum magisterii subsequentem et maxime per Prophetarum magisterium, quod in illa oeconomia non omnino extraordinarium erat, opportuno tempore corrigi.