De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 129
Punctum secundum.
De sermonibus a Scriptura relatis, qui ex parte personae loquentis auctoritate canonica destituuntur.
136. Pro re praesenti sufficere videtur, ut secundam partem secundi principii supra (n. 128.) positi paulo enucleatius exponamus. Igitur si persona, cuius verba a Scriptura referuntur, neque Deus est, neque Christus Deus homo, neque Angelus, neque Apostolus aut Propheta, qui praecise qua Apostolus aut Propheta loquatur, huiusmodi sermoni de se auctoritas canonica nequaquam competit. Haec cuique per se clara esse debent. Nam praeter personas hic enumeratas nemini auctoritas divina aut praerogativa infallibilitatis adscribenda est, prout ratio pariter et revelatio docent. (Cfr. Can. de loc. l. II. c. 18. in fine.) Ad ista magis confirmanda iuvat revocare in memoriam factum satis notum. In Scriptura haud semel occurrunt loci, ubi personae alioquin sanctissimae leve aliquod mendacium protulisse inveniuntur. (Cfr. I. Reg. XX. 28, XXI. 2, XXVII. 10.) Sed ista hic innuisse sufficiat; nam de iis infra sermo redibit. Unum est quod prima fronte circa praesentem assertionem dubium movere potest, limitatio scilicet, quam de Apostolis et Prophetis adiunximus. Nam vix apparet, quomodo sine piaculo verbis Apostoli aut Prophetae unquam plena fides detrahi possit.
137. Quare illam limitationem, quae a nobis non sine ratione posita est, paucis vindicandam suscipimus. Hunc in finem sequentem statuimus propositionem: Fieri potest, 1. ut homo, quem alioquin Apostolum aut Prophetam esse tenemus, non qua Apostolus aut Propheta, sed ut homo privatus loquatur ideoque 2. in tali sermone sicut ceteri homines aliquid erronei proferat. Quo posito 3. per se impossibile non est, quin talis sermo in Scriptura historice referatur; quapropter 4. in tali casu illi sermoni auctoritatem canonicam haud competere manifestum est. Prima propositionis pars indubitata est. Nam qui a Deo Propheta aut Apostolus constituitur, per hoc tamen homo esse non cessat. Nec postquam homo aliquis ad huiusmodi munus assumptus est, necessario semper et in omnibus ex tali munere agit aut loquitur. Ceterum haec ex iis, quae mox subiiciemus, magis illustrabuntur. Etiam secunda propositionis pars facile demonstratur. Nam quis neget, Apostolos et Prophetas, cum