De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 130

non qua Apostoli ac Prophetae loquuntur, sed qua homines privati de rebus privatis agunt, errare posse ut ceteros homines? Tertiam partem non solum quoad rei possibilitatem, sed etiam quoad factum demonstrant exempla a nobis superius (n. 133.) allata. Ceterum quod hic asseritur, saltem quoad rei possibilitatem in se omnino perspicuum est. Quarta denum necessaria est consequentia, quae immediate ex antecedentibus infertur.

138. Nihilominus post haec omnia ita reponere quis posset: Concedo, hanc doctrinam in se veram esse. Sed haec doctrina inutilis est, cum in praxi nullam aut fere nullam applicationem habere videatur. Nam praeter eos locos, ubi referuntur verba dicta ab Apostolis, antequam per adventum Spiritus sancti in munere suo inaugurati fuerant, aut ubi proponuntur, quae certa occasione a viro aliquo Propheta de rebus omnino indifferentibus dicta sunt, constantissime retinendum est, verba Apostolorum et Prophetarum, quae in Scriptura referuntur, ab iisdem

Ex his apparet, non esse probandum modum agendi, qui occurit penes auctorem alioquin doctissimum. (Gutberlet, Buch der Weisheit zu c. VII. v. 2.) Hic enim auctor, ut verbis loci, de quo agit, etiam quoad res naturales plenam auctoritatem conciliet, tandem ad hoc recurrit, ut dicat, ibi non loqui ipsum sacrum auctorem sed Salomonem, qui etiam in rebus naturalibus sapientissimus fuit. Et quod notandum est, Salomon ibi non loquitur ut auctor hagiographus; nam ille nostris temporibus communiter non creditur auctor libri Sapientiae, neque ut Propheta, sed ut homo sapientissimus ac maxime in rebus naturalibus doctissimus. Ita ab hoc auctore manifesto significatur, Salomonem praecise qua hominem omni sapientia repletum magis ab omni errore immunem credendum esse, si de rebus naturalibus agitur, et in his maiorem mereri fidem, quam auctorem quemlibet hagiographum. Haec igitur nobis non probantur. Nam concedere quidem possumus, Salomonem generatim facilius et profundius etiam, si vis, de rebus naturalibus loqui potuisse, quam auctores canonici loqui de iis consueverint. Sed posito, quod tum Salomon per se tum alius qua auctor inspiratus semel certa ratione de his rebus loquantur, negamus, Salomoni maiorem fidem deberi quam auctori inspirato. Ratio est manifesta. Certe minoris censurae dignus est, qui dicit, Salomonem, licet a Deo extraordinaria scientia instructus fuerit, tamen aliquando in disputando de rebus naturalibus falsi aliquid protulisse aut proferre potuisse, quam qui idem asserit de auctore canonico. Quodsi recurras ad maius et extraordinarium lumen, quod Salomoni tunc, cum haec diceret, adfuisse credendum est; idem lumen postulare etiam poteris et, si opus fuerit, postulare debebis pro auctore canonico, dum eadem scriberet. Ergo inutile videtur ad fidem illi loco (Sap. VII. 2.) conciliandam ad Salomonem recurrere, ac si inspiratio per se non sufficeret.