De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 131

praecise qua talibus dicta esse. Proinde eorum verba, sicubi in Scriptura recurrunt, semper divinam sibi vindicant auctoritatem. Respondeo: Sit res, ut dicitur; semper tamen utile censendum est, claritatis causa hanc observationem ac distinctionem paucis indicasse. Sed aliud addere possumus. Igitur licet, quod dicitur, a priori ita esse videatur, nihilominus a posteriori h. e. per exemplum satis memorabile, quod in Scriptura ipsa relatum est, monemur, ne in his rebus nimis praecipitanter agamus. Monemur inquam a Scriptura ipsa, ut etiam in viris, qui alioquin ut Dei legati ac Prophetae cognoscuntur, diligenter attendamus, num in certis rerum adiunctis revera qua tales egisse et locuti fuisse censendi sint. En exemplum, quod certe meretur attentionem. Nathan, qui sine dubio Propheta erat et in Scriptura Propheta communiter nominatur, referente ipsa Scriptura (II. Reg. VII.) primo valde probavit consilium David regis, quo is Domino Deo suo templum aedificare decreverat. «Omne, inquit Propheta ad regem, quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus tecum est.» Quis non credat, haec a Nathan Propheta qua Propheta dicta fuisse? Imo, si Gregorio M. credimus, Propheta ipse primitus ita censuit. Nihilominus sequenti nocte ecce ex inopinato sermo Domini ad Nathan factus est, quo verbum suum revocare iussus est. (Cfr. Greg. M. l. c.; Suarez de fide disp. VIII. sect. 4. n. 5.) Per hoc exemplum, licet unicum forte sit, omnia, quae supra in assertione nostra posita sunt, satis demonstrata relinquuntur. Haec de re ista sufficere possent. Nihilominus per modum complementi aliud addimus.

139. Factum igitur quod spectat, credimus, praeter locum, quem attulimus, nullum alium in Scriptura reperiri, ubi, cum veri nominis Prophetae et Apostoli (post adventum Spiritus sancti scil. loquentis) verba referantur, eadem canonica non polleant auctoritate. Imo etiam ubi veluti de iure agitur, hoc videtur posse statui principium: Quoties in Scriptura de vero Propheta

Celeberrimus hic ecclesiae Pater (in Ezech. homil. I.) de facto nostro sermonem instituturus primo generale ponit principium: «Sciendum, ait, quod aliquando Prophetae sancti, dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt et se ex prophetiae spiritu dicere suspicantur.» Dein rei exemplum afferens et incipiens loqui de facto isto ita scribit: «Nathan Prophetam virum sanctum fuisse, quis nesciat.» Cetera, si placet, ipse ibidem videre poteris.