De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 132

aut Apostolo referuntur verba, quae ex natura sua aliquo modo ad eius munus et ad res religiosas spectare cognoscuntur, iis canonica auctoritas tribuenda est, nisi in Scriptura ipsa indicio aliquo competenti manifestatur contrarium. Primam partem eius, quod hic asserimus, i. e. ad purum factum quod pertinet, nemo postulabit, ut illud discurrendo per totam Scripturam singillatim ostendere aggrediamur. Id enim nimis longum esset. Potius nos ab eo, qui hoc factum in dubium vocaret, postulare possumus, ut ipse ostendat contrarium h. e. ut ipse nobis locum indicet, qui nostram assertionem generalem aut destruit aut limitat. Nos certe hucusque nullibi in Scriptura et penes interpretes catholicos tale aliquid reperire potuimus. Secun-

Non puto fore, qui postulet, ut expresse demonstremus, id, quod de Prophetis diximus, valere etiam de Apostolis. Iuvat tamen circa hunc scrupulum quaedam hic innuere. Igitur Apostoli ante omnia quoad infallibilitatem Prophetis nequaquam antecellunt, sed iisdem in hac re per omnia aequiparantur. (Eph. II. 19.) Dein rem nostram positivis argumentis ita suadere possumus. Legimus in Actibus Apostolorum (XV.), inter praesentes in concilio Hierosolymitano de obligatione legalium magnam conquisitionem factam esse. Quod si ita est, quid per se prohibet supponere, ea occasione aliquem ex Apostolis non quidem per modum definitionis firmaeque sententiae, sed per modum inquisitionis protulisse aliquid, quod in se per omnia verum non erat et ab aliis postea sub assistentia Spiritus sancti reiectum et correctum fuit. Quo supposito item nihil per se obstat, quominus id etiam ab auctore Actuum historice referri potuerit. Nonne, ut rem istam a simili illustremus, Paulus data occasione narrat (ad Galat. II. 11.), quomodo Petrus Apostolus Antiochiae circa usum legalium conversatus fuerit, simul notans, Apostolorum principem in eo actu reprehensibilem exstitisse? Scio de his non omnes eodem modo iudicare. (Cfr. August. epist. 82, alias 19. n. 7. et 8.) Sed quidquid sit de interno Petri animo, certe eius conversatio saltem quoad externam speciem reprehensibilis esse et veritati adversari videbatur, ut Paulus ibidem expresse indicat. His praemissis quaero: Si in Scriptura de Apostolo factum narrari poterat, quod ab auctore hagiographo reprehensibile dicitur, cur ibidem de eodem non etiam absolute loquendo sermo aliquis referri poterat, qui aliquatenus a veritate deficiens videri possit? De verbis enim et de factis, sive de veritate et de honestate in re nostra idem manifesto est iudicium, quoadusque in verbis Apostoli, de quibus agitur, ultima definitio fidei contineri non supponitur. Idem suadetur atque illustratur per comparationem cum ecclesia et cum Romano Pontifice, Petri successore. Si enim infallibilia non sunt, quae utut in rebus religiosis ab ecclesia aut a Romano Pontifice non per modum ultimae definitionis sed solum per modum opinionis proferuntur; quid prohibet, quominus idem de Apostolo absolute possibile esse permittatur?