De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 133
dam partem seu ius quod spectat, totum, quod asserimus, ante omnia in se valde probabile apparet et fini Scripturae admodum est conveniens. Negari enim non potest, in contraria hypothesi pro locis huiusmodi rectum Scripturae usum admodum difficilem fore errorique facile obnoxium. Quis enim sermonem aut Prophetae aut Apostoli, qui in Scriptura relatus legitur et aliquo modo ad religionem spectat, pro auctoritate infallibili statim non accipiat? Deinde quod asseruimus, conceptis fere verbis docetur a s. Gregorio, dum (l. c.) inceptum de Prophetis sermonem, quem supra tetigimus, ita prosequitur: «Sed quia sancti sunt, per sanctum Spiritum citius correcti ab eo, quae vera sunt, audiunt et semetipsos, quia falsa dixerint, reprehendunt.» Ergo ex sententia Gregorii, ubi divinitus nulla additur correctio, ibi in verbis Prophetarum errorem suspicari haud licebit. (Cfr. Suarez l. c.) Denique si factum, quod in prima parte proposuimus, revera universale esse comprobatur, per id veluti completa inductione ius etiam satis demonstratum apparet. Nam unica exceptio, quam invenire possumus, ut vidimus, in Scriptura ita inducitur, ut error statim a Scriptura ipsa indicetur. Quare per exceptionem ita factam ius et regula generalis magis firmari quam infirmari videtur.
Corollarium. 140. Ut res per se clamat, per dicta non negatur, sermones, qui in Scriptura referuntur, ex persona loquentis haud raro magnam nancisci auctoritatem, licet neque Angelus neque Propheta neque Apostolus sit, qui loquitur. Quod negamus, illud est, tales sermones ex sola persona loquentis habere auctoritatem canonicam. De ea enim nos hic sumus unice solliciti. Ceterum, ut hoc obiter repetamus, omnium huiusmodi sermonum auctoritas, etiam prout in Scriptura referuntur, ex dictis praecise tanta est, quanta est auctoritas personae loquentis, nec maior nec minor. Unde per modum applicationis haec habentur. 1. Licet persona, quae inducitur, sit sapientissima ac sanctissima, non tamen propterea omnia, quae dicit, necessario ut vera habenda sunt. Ratio est, quia etiam sanctissimus ac sapientissimus aliquando errare potest. Item 2. neque ubi homo impiissimus aut stultissimus aut
De Apostolis cfr. supra n. 133. in nota. Quod legitur III. Reg. XXII. 15. non est exceptio contra regulam nostram, sed locutio ironica, quae in iis circumstantiis ut talis intelligi facile poterat.