De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 134

ipse etiam diabolus loquitur, omnia semper necessario censenda sunt falsa. Nam notissimum est, etiam personas huiusmodi aliquando veri aliquid protulisse aut proferre posse. (Cfr. Canus l. c. l. II. c. 18. in fine.)

ARTICULUS TERTIUS.

Normae iudicandi ex accidentalibus sermonis circumstantiis derivatae.

141. Fieri haud raro solet, ut quis in specialibus quibusdam circumstantiis loquatur, quae auctoritatem sermonis sui vel admodum augere possunt vel minuere. Quare huiusmodi circumstantiae, si quae adsint, sicut generatim in diuidicanda sermonis auctoritate non negligendae sunt, ita et a nobis hic attentam considerationem postulant. Potest enim contingere, ut ex locutionis circumstantiis sermoni alicuius canonica concilietur auctoritas, quae aliunde deest. Huiusmodi circumstantiae, quantum ad rem nostram spectant, ad duplicem classem apte reducuntur. Prima classis actualem illius, qui loquitur, animi affectionem complectitur. Scilicet cogitari potest, illi, qui loquitur, aliquando pro certa locutione speciale lumen divinitus fuisse concessum. Haec, ut apparet, est circumstantia loquenti intrinseca. Deinde attendendum est ad finem locutionis aliasque locutionis circumstantias, ut ad circumstantiam temporis, personarum, quae audiunt, et huiusmodi. Haec loquenti magis extrinseca esse inveniuntur. De his igitur nobis in sequentibus agendum est.

Punctum primum.

De statu actuali personae loquentis.

142. Accidere sine dubio potest, ut homo, dum loquitur, extraordinario aliquo affectu animetur specialique lumine superno perfundatur. Per huiusmodi lumen affectumque, si pius et sanctus sit, sermoni maiorem conciliari auctoritatem, negabit nemo, qui rem vel obiter consideraverit. Sed ut omnia ac singula, quae huc pertinere possunt, bene aestimentur, prout patet, tota natura ac qualitas illius luminis totiusque dispositionis, quae in loquente in certo casu fuisse cognoscitur, accurate examinanda erit. Nihilominus ne res iusto longius pro-