De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 135
trahatur, pro nostro scopo una distinctione totam hanc rem expedire possumus. Igitur affectio animi et lumen accidentale, de quo agitur, aut tale est, ut naturam luminis prophetici attingat et inspiratio proprie dicta nominari mereatur, aut, quantumcunque de cetero lumen istud in se fuerit, ad hunc gradum perfectionis non pertingit. Qua distinctione posita, hanc pro scopo nostro statuimus propositionem.
143. Assertio. Quoties qui loquitur, quisquis ille sit, dum loquitur, mente ac voluntate ita affectus fuisse cognoscitur, ut prophetica inspiratione praeditus censeri debeat; eius sermo, si in Scriptura relatus sit, canonica pollet auctoritate. Quaelibet vero alia animi dispositio utut extraordinaria, quae ad talem inspirationem non pertingit, sermoni auctoritatem canonicam conciliare non potest. Haec assertio quoad utramque partem cuilibet per se indubitata esse debet. Sicut enim ex communi theologorum sententia lumen propheticum sive prophetica inspiratio verbis illius, qui loquitur, divinam confert auctoritatem; ita lumen quodcunque, quod lumine prophetico inferius est, eundem effectum habere nullatenus potest. Quare nonnisi illud hic restare videtur, ut rem praesentem exemplis illustremus. Igitur homines, qui alioquin Prophetae proprio sensu non erant, hinc inde spiritu prophetico afflatos diversa protulisse, tum in se probabile videtur tum in Scriptura haud raro legimus. Huc primo loco referri possunt prophetiae, quae certis occasionibus a diversis sunt prolatae, ut est prophetia Iacob Patriarchae morientis (Genes. XL.), Balaam arioli notissimi (Num. XXIII. XXIV., cfr. III. Reg. XIII.), Tobiae senioris (XIII. XIV.), Simeonis senis in Evangelio (Luc. II. 34, 35.) et si vis, etiam Caiphae pontificis. (Ioanm. XI. 49. seqq.) Dein huc manifesto pertinent plura sacra cantica, ut est canticum populi Israel post transitum maris rubri (Exod. XV.), Debborae (Iud. V.), Annae matris Samuel (I. Reg. II.), Iudith (XVI.) ex Veteri Testamento, Mariae Virginis (Luc. I. 46. seqq.), Zachariae, patris Ioannis Baptistae (ibid. 68. seqq.), Simeonis senis (ibid. II. 29. seqq.) in Evangeliis. Insuper huc spectant orationes seu preces, quae fusae videntur ex affectu quodam extraordinario planeque divino, ut sunt orationes Tobiae (III. VIII.), Esther (XIV.) etc. Denique huc referenda ducimus alia quaedam a variis personis certa occasione prolata, ut quae Petrus respondit