De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 136
Caesaraeae Philippi ad interrogationem Domini, aut Elisabeth ad salutationem Mariae Virginis. Ad ista haec notamus. In pluribus ex locis istis Scriptura ipsa satis clare indicat, eos, quorum verba referuntur, ista protulisse in spiritu prophetico seu sub lumine, quod vere divinum dici mereatur. (Cfr. v. gr. Matth. XVI. 17.) In ceteris res, quae ibidem enuntiantur, ut sunt prophetiae, mysteria fidei et huiusmodi tale lumen postulant, praesertim si prae oculis habeatur securitas, qua haec omnia proferuntur, et attendatur animi affectus, ex quo prorumpunt, quique exstasi nonnumquam aut raptui affinis esse videtur. Haec, ut apparet, in loquente inspirationem propheticam et vere divinam satis clare indicant ac testantur.
144. Ad haec subiungimus, quae sequuntur. Ut tuto diiudicari possit, utrum persona aliqua, cuius sermo in Scriptura exhibetur, dum loquebatur, spiritu prophetico afflata fuerit, non solum ipsius Scripturae testimonium, sed et Patrum dicta, constans interpretum sententia ac denique ipsius ecclesiae sensus consulendus est. Nihilominus attendendum est, ne in his praecipitanter procedamus, sed rationum momenta, quae pro casu aliquo inspirationem propheticam suadere videntur, diligenter perpendantur. Nec cum quispiam utcumque a Patribus aut a Scriptura ipsa impulsu divino aut a Deo inspiratus aut spiritu divino in ipso et per ipsum loquente aliquid protulisse dicitur, res statim ut decisa habenda est. Nam huiusmodi locutiones in se utique, et ubi in sensu pleno accipiendae sunt, ad id, de quo agimus, asserendum abunde sufficiunt. Attamen attendendum est, locutiones huiusmodi interdum a variis sensu minus proprio aut minus pleno usurpatas inveniri. Testis huius rei esto M. Canus (l. c. c. 18. in fine), vir profecto in latino sermone et in lectione Patrum ac Scripturae versatissimus. Is primum monet, secundum opinionem Bedae Stephanum martyrem in celebri sua oratione, quae in Actibus Apostolorum (VII.) relata legitur, ex lapsu memoriae in re utique satis levi aut memoria lapsum aut opinione vulgi deceptum fuisse. Deinde postquam doctrinam hanc suo calculo approbavit, contra eam
His accenseri aliquo modo possunt verba daemonum, quibus iuxta Evangelistarum testimonium divina iustitia ac potentia impellente Christi Domini missionem, potentiam et divinitatem confiteri cogebantur. (Marc. II. 23. 24; Luc. IV. 33. 34.)