De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 137
proponit obiectionem his verbis: «At Stephanus plenus erat Spiritu sancto.» Respondet: «Fateor.» Urget deinde: «At Spiritus loquebatur in eo.» «Et id equidem, subdit, fateor. Sed aliter in Christo Spiritus loquitur, aliter in Prophetis et Apostolis, aliter in Stephano et Ambrosio. At certe per hos omnes loquebatur. Per concilium generale Deus ecclesiae loquitur, per ecclesiae pastores Deus ecclesiae loquitur, per veteres sanctos Deus ecclesiae loquitur. Et hi omnes tamen in parvis labi possunt, memoria praesertim, ubi lapsus facilior est.» «Scriptorum ergo, ita denique concludit, sacrorum hoc privilegium est, ut nullus eorum in docendo erret.» Haec ex Cano non ideo attulimus, quod Cani sententiae circa s. Stephani sermonem subscribamus, sed ut appareat, quam facile in ore hominum verba, quae in se clara videntur, mitiorem ac minus plenum sensum habeant aut admittere possint. Quare nos hic ita concludimus: Ut sermoni personae alicuius, quae in se infallibilis non est, infallibilis ac divina vindicetur auctoritas, merito indubia pro hac re atque ineluctabilia postulantur argumenta.
Punctum secundum.
De circumstantiis sermoni extrinsecis.
145. Praeter modo dicta insuper evenire potest, ut verba, quae in Scriptura referuntur et de quorum auctoritate quaeritur, in aliis quibusdam circumstantiis omnino extraordinariis prolata esse inveniantur. Id locum habet, si quis v. gr. aut expressis verbis testetur aut alia ratione manifesto significet, se propositurum esse verbum Dei vel se in his non aliter quam ex certa infallibilique scientia loqui. Crescit momentum huius circum-
Num haec Bedae, Cani aliorumque sententia circa Stephani sermonem censuram theologicam mereatur, sapientiorum iudicium sit. Certe eidem sententiae probabilitatem aliquam tribuit etiam Mariana (diss. pro vulg. c. VI.), qui de hac re ita scribit: «Aut certe, quod alii malunt, verba illa non D. Lucae scriptoris sunt, sed Stephani, qui, quamvis Spiritu plenus, citandis V. T. locis labi potuit; martyris enim, non scriptoris catholici munere fungebatur.» (Cfr. Corn. a Lapide in h. l. et Hyac. Serry in vindic. Cani operi praemissis c. IX.)
Iuxta haec item principia diudicandum est, an ex iis, quae leguntur in sacro textu de martyrio Machabaeorum (II. Mach. VII. 17, 19, 20, 21.), colligi possit, martyres illos aut saltem eorum matrem ante mortem omnia aut plura ex lumine divino ac prophetico protulisse.