De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 138

stantiae, si persona, quae ita loquitur, sit persona valde sancta, aut si dicta iuramento confirmet. Item augetur fides, si quis, quae loquitur, in ipso conspectu mortis constitutus proferat aut in exercitio actus heroici, ut est actus martyrii pro fidei veritate subeundi; aut si omnia fiant cum magna commotione et cum plausu eorum, qui audiunt et assistunt. Exemplum huius rei habes in matre Machabaea eiusque filiis, quorum verba, quae in Scriptura referuntur, in similibus circumstantiis prolata fuisse inveniuntur. Pro gravitate vero rei haec perpende. Nemo ignorat, in illis sermonibus contineri plura tum circa vitam animae humanae post mortem, tum circa resurrectionem mortuorum, tum circa hominis originem, tum nominatim circa creationem rerum ex nihilo, quae non solum ad religionem quam maxime pertinent, sed insuper ex parte saltem vix ullibi in Scriptura et praesertim in Veteri Testamento adeo clare asserta leguntur, sicuti ab his martyribus factum esse cernimus. Quare merito quaeritur, quanta huiusmodi sermonibus auctoritas insit, et pressius, an martyrum illorum verba ex huiusmodi circumstantiis auctoritatem canonicam nanciscantur. Non enim desunt, qui hisce sermonibus nonnunquam tamquam auctoritate canonica utuntur, dum econtra alii de hac re expressis verbis dubium movere voluerunt. (Cfr. Hurter compend. theol. dogm. tom. III. n. 485; Scheeben Dogm. B. II. n. 10.) Nostrum non est, hanc litem ex professo dirimere, at nostrum esse videtur, generalia statuere principia, iuxta quae de his et de aliis similibus Scripturae locis tuto iudicari possit.

146. Primo igitur concedimus imo contendimus, quod a nemine negandum fore censemus, per has hisque similes circumstantias auctoritatem sermonis haud parum crescere. Quis enim quaeso non dico sanctus, sed qui utemque cordatus fuerit, in talibus constitutus circumstantiis circa res magni momenti facile aliquid asserat, quod ipsi verum certumque non sit? Simul monemus, has similesque circumstantias, si adsint, iuvare quam plurimum, ut tuto statui possit, Prophetam et Apostolum, dum ita agit ac loquitur, ex munere suo publico agere ac loqui, aut huiusmodi sermones a Scriptura seu auctore hagiographo, qui eos refert, perfecte et quoad omnia probari, de quo postea agendum est. Sed his concessis ulterius et magis determinate quaeritur, num sermo alicuius, qui in Scriptura relatus