De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 139

legitur, ex his circumstantiis per se ac solis omnino infallibilem atque canonicam induat auctoritatem. Ita in hac re statuimus

147. Principium generale. Publico charactere personae loquentis, inspiratione interna proprie dicta et approbatione speciali ex parte Dei ac Scripturae sepositis, quaecumque sermonis circumstantiae ad canonicam auctoritatem eidem conciliandam nequaquam sufficiunt. Demonstratur hoc principium facile per sequentes considerationes. Etiamsi quis quam maxime asseveranter et, si vis, etiam cum iuramento protestatus esse supponatur, se nonnisi vera et sancta prolaturum, et licet id fecisse inveniatur, dum in articulo mortis actuque martyrii constitutus erat, et utut magna inde adstantium commotio et admiratio exorta fuerit; nihilominus fieri semper potest, ut et ipse decipiatur et astantes pariter in errorem inducantur. Quid enim obstat? Nec per hoc efficitur, ut illius, qui loquitur, aut fidei meritum aut corona martyrii minuatur. Supponere enim sufficit, quod supponi facile potest, eum, qui loquitur, cum bona fide agere ac loqui, ut totum meritum sartum tectum maneat. Quare ut ad exemplum de matre Machabaea eiusque filiis redeamus, praescindendo a Scripturae approbatione, de qua alibi, simulque abstrahendo a lumine prophetico, quod forte iis tunc concessum fuerit, eorum verba, utcumque cum maxima fiducia ac solemnitate prolata fuerint, de se non demonstrantur gaudere auctoritate canonica proprie dicta. Et ut exemplum propositum magis in particulari consideremus, perpendantur difficultates, quae ex nonnullis, quae in istorum martyrum sermonibus leguntur, contra nostram fidem enasci videntur. Talia sunt, cum v. gr. illi martyres ante omnia ita loqui deprehenduntur, acsi animae piorum post mortem corporis et ante resurrectionem sine vita existerent; deinde acsi impiis nulla resurrectio exspectanda esset, sed plena mors aut annihilatio contingeret. Dico igitur: Si quis huiusmodi difficultates declinaret dicendo, hanc

Supponimus, dum ita docemus, eos, qui adstant et sermonem approbant, non repraesentare totam ecclesiam catholicam. Si enim sermo alicuius a tota ecclesia probaretur aut si monstrari posset, eum, qui loquitur, ex sensu totius ecclesiae loqui; tunc alia esset quaestio, de qua vide supra (n. 134. 135.).

Erit forte, qui ex verbis auctoris hagiographi (II. Mach. VII. 17. 19.) martyribus illis tale lumen vindicare aggrediatur. Faustone an irrito conatu res agenda sit, alii iudicent.