De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 140

non esse sententiam Scripturae sed nonnisi illorum martyrum opinionem fuisse; nihil est, quod in eo proxime et directe Scripturae auctoritatem laederet aut utcumque aperte improbandum foret.

ARTICULUS QUARTUS.

De approbatione aut improbatione addita ab hagiographo.

148. Assertio principalis. Approbatio, quae in ipsa Scriptura verbis alterius ibidem relatis adiecta invenitur, si perfecta sit, eisdem auctoritatem canonicam tribuit. Haec assertio a nobis iam alia occasione (n. 58.) demonstrata est. Eam insuper aperte confirmat auctoritas s. Augustini, qui dum (contra Origen. et Priscill. c. 9. n. 12.) ex ratione a nobis paulo antea (n. 147.) indicata sermonibus amicorum Iob auctoritatem divinam tribuere recusat, longe aliter loquitur de sermonibus ipsius Iob iisque aperte auctoritatem canonicam vindicat. Addit rationem, quia scilicet „ei (i. e. Iob) singulare quodammodo testimonium perhibetur (a Scriptura), quod non peccaverit labiis suis ante Dominum.“ Quare, si Augustino fidem habemus, principium nostrum non mere theoreticum est, sed inter alia applicationem practicam habet in sermonibus Iob, qui magnam partem illius libri constituunt, qui eius nomine inscribitur. Alia exempla perfectae approbationis habes in notissima responsione Petri ad Christum, qua Petrus Christum confitetur filium Dei vivi (Matth. XVI. 16, 17.), et in iis, quae respondit Simon Pharisaeus eidem Christo Domino ad propositam parabolam asserens, ex duobus debitoribus, quibus debitum aliquod donatum fuerit,

Per haec non negamus, huiusmodi locos ad demonstranda aut confirmanda dogmata, quae in ipsis expressa leguntur, suo modo adduci posse. Quod negamus, id unum est, posse inde desumi argumentum directum et quod per se omnino decretorium sit, sicut generatim decretoria sunt argumenta, quae ex iis Scripturae locis desumuntur, ubi ipsa Scriptura aut Deus ex sua persona loquitur. (Cfr. Hurter l. c.)

Welte (Buch Iob, Einl. p. XIV, XV.) de sermonibus Iob aliter iudicare videtur, dum dicit, ex iis, quae Iob asserit, in decursu libri nonnulla ab aliis interlocutoribus corrigi. Quae qui retinere voluerit, ei declarandum erit, quo sensu sermones Iob in eo libro ab ipso Deo probati esse dicantur. (Iob XXXVIII, 1.—3.; XXXIX, 33.—35.; XLII. 3.—10.)