De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 141

eum plus diligere, cui plus fuerit donatum. (Luc. VII. 43, cfr. Ioann. IV. 25, 26.)

149. Idem, ut patet, valere debet de improbatione. Quare si in Scriptura alicuius sermo ab hagiographo improbatur, auctoritate canonica constat, aliquid improbandum in eo occurrere. Sed in qua parte improbandus sit sermo et qua de causa, utrum scilicet ob falsitatem rei assertae, an ob aliud sermonis vitium, v. gr. ob solam imprudentiam (Matth. XVI. 22. 23.), utrum quoad omnia an solum quoad unum vel alterum assertionis caput, alia quaestio est, quae tum ex verbis improbationis a Scriptura adhibitis tum ex omnibus interpretationis adminiculis solvenda erit. Quodsi oratio, quae in Scriptura improbata legitur, unica constat assertione et si insuper aut ex verbis improbationis aut ex natura rei constet, Scripturam in improbando non tantum sermonis imprudentiam sed rem ipsam spectasse; tunc ex tali improbatione vere et immediate concluditur, rem assertam esse falsam. Proinde contradictorium rei assertae ut verum ac canonica auctoritate firmatum retinendum erit. Exempla huius rei habes inter alia in stulta et impia locutione uxoris Iob (Iob II. 9, 10.) et in mendacio Saphirae uxoris Ananiae. (Act. V. 8.) Insuper, quod longe maioris est momenti, huc ex parte referenda sunt quam plurima, quae leguntur in libro Iob, scilicet integri sermones trium amicorum Iob et Eliu Buzitae, qui est quintus ex interlocutoribus illius libri post Iob et amicos eius. Certissimum enim est, eorum sermones aliquatenus improbari, dum Dominus eos ita alloquitur (Iob XLII. 7, 8; cfr. XVI. 2.): «Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum.» Unde et Augustinus, ut diximus, huiusmodi sermonibus in omnibus fidem haberi non posse, expressis verbis asseruit.

Ex his patet, quo sensu sermones eorum, qui in libro Iob inter se disceptantes inducuntur, pro inspiratis haberi et pro inspiratis citari possint, quo non. Qua de re, quia inter auctores graves video esse haud levem ambiguitatem, aliqua hic ulterius adiungam. Welte (l. c.) de his ex professo agens primo reprehendit Estium, qui dixerat, verba amicorum Iob non habere auctoritatem Scripturae sacrae. Pariter improbat verba Augustini, quae ita habent (l. c.): «Non pro auctoritate divina istam sententiam (Baldad, Iob XXV. 4, 5.) recipiendam esse existimo, non enim eam ipse Iob enuntiavit... sed unus ex amicis eius, qui dicti sunt consolatores malorum omnes, et divina sententia reprobati sunt... Quod