De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 142
150. Assertioni supra positae duplicem addimus explicationem. 1. Necesse non est, ut approbatio in Scriptura semper
non ideo dixerim, quia illi amici a Domino reprobati et ab ipso sancto Dei servo merito culpati nihil veri loqui potuerunt, sed quia non omnia, quae locuti sunt, vera putanda sunt. Quamvis enim adversum Iob nil verum dixerint, potest tamen etiam ex eorum verbis aliquam sententiam in testimonium veritatis assumere, qui novit sapienter dicta discernere.» Hucusque verba Augustini, quae a Welte improbatione perstringuntur. Quid ergo ipse? En eius verba: «Gleichwie das Falsche der Behauptung der Freunde, dass jedes Leiden Sündenstrafe sei, durch den Prolog und die Versicherung Iobs, dass er schuldlos leide, aufgehoben wird, so erhält auch Iobs eigene Behauptung, dass sich für sein Leiden vom bloss menschlichen Standpunkt aus gar keine Ursache und Zweckbeziehung absehen lasse, durch Nachweisung sehr wichtiger Zwecke auch unverschuldeter Leiden in den Reden Elihu's ihre Berichtigung: wogegen wiederum das zu weit gehende Fragen und Forschen nach solchen Zwecken im einzelnen Falle durch Hinweisung auf die menschliche Kurzsichtigkeit und die Erhabenheit und die Weisheit der göttlichen Weltregierung in den Reden Iehdva's als vermessene Anmassung zurückgewiesen wird.» Haec nobis quoad rem in genere videtur esse ipsissima sententia Augustini. Una apparet differentia, quod id, quod Augustinus contendit de sermonibus aliorum, ab auctore isto extenditur etiam ad ipsum Iob. Neque magis nobis probatur, quod alii dixisse inveniuntur. Hi contendunt, in omnibus his sermonibus tum Iob tum amicorum eius omnia vera esse praeter applicationem, quae fit ad casum propositum id est ad Iob et conditionem ipsius. Ratio displicentiae est, quia id, quod ab istis asseritur, forte in hac generalitate negari posset. Deinde, dum ita dicunt, hoc ipso conceditur, non omnia, quae in his sermonibus leguntur, per omnia vera esse. Ad sermones enim istos pertinent certe etiam verba, quibus ea applicatio enuntiatur; eo pertinent generalia huius applicationis principia, quae hinc inde in istis sermonibus statuuntur ac proponuntur. Quomodo ergo omnia vera sunt? Urgebis: Cur ergo verba Eliphaz Themanitae a Paulo afferuntur (I. Cor. III. 19.) ut auctoritas canonica? Adversarius respondere potest: Paulus certe ex iis fuisse credendus est, qui, ut Augustinus loquitur, noverunt dicta sapienter discernere. Ita Paulum talia elegisse supponendum est, quae tum in se vera sunt tum a Deo approbata et divina auctoritate firmata fuerunt. Igitur, ut tandem concludamus, ex inspiratione libri Iob ante omnia certissime tenendum est, omnia, quae in libro Iob leguntur, revera suo tempore et occasione morbi Iob a personis illis dicta fuisse. Quodsi quis contendere ausus fuerit, in hoc libro non referri factum historicum, sed sub forma narrationis poeticae per modum dialogi proponi sensa et dubia, quibus auctoris illius mens aliquamdiu circa quaestionem de origine malorum agitabatur; eidem in sua hypothesi auctoritate canonica retinendum erit, haec esse, quae tum generatim ab homine de quaestione praesenti cogitari et dici possunt, tum reapse ab auctore illo suo tempore dicta aut cogitata fuerunt. Hoc est igitur, quod directe