De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 143

expressis verbis enuntietur, sed fieri potest, ut ea aliis indiciis manifestata reperiatur. Quod hic asserimus, hoc modo demonstrari potest. In rebus humanis et nominatim in iure tum canonico tum civili praeter probationem per verba admittitur etiam probatio per facta, ut dicunt, concludentia. Imo quadamtenus admittitur etiam probatio per meras praesumptiones. Quo posito non apparet, cur idem non possit rebus divinis applicari, et nominatim cur probatio per facta concludentia omnino reiicienda sit, ubi de approbatione certi sermonis quaestio est, qui in Scriptura relatus legitur. Hinc in rem nostram haec inferimus. Verba sacri textus rerumque circumstantiae, sub quibus in Scriptura certa quaedam alicuius verba relata inveniuntur, aliquando talia esse possunt, ut vix intelligatur, quomodo hagiographus verba illa eo modo et sub huiusmodi circumstantiis referre potuerit, nisi ea et in omnibus vera esse cognoverit et qua talia virtualiter approbare voluerit. In his igitur rerum circumstantiis, quae in Scriptura tamquam ab alio dicta referuntur, ut ab eadem approbata considerari poterunt, licet expressa approbatio addita non legatur. Aliis verbis si circumstantiae, sub quibus sermo refertur, sunt huiusmodi, ut iuridicum illud obtineat principium: Qui tacet, consentire videtur; tunc sermo, de quo agitur, probatus habendus est ac proinde non minorem auctoritatem prae se fert, quam si a sacro auctore expressis verbis fuisset approbatus. Exemplo hic esse potest responsio, quae a scribis et sacerdotibus Iudaeorum in aula Herodis regis (Matth. II. 5.) Magis data est. In ea

testatur auctor hagiographus et liber inspiratus; et hoc per se sufficere potest, ut totus liber sit et dici debeat inspiratus. Nec per id, quod ihidem quaedam ab aliis dicta referantur, quae in se minus vera sunt, liber qua talis ullo modo cessat in omnibus partibus esse inspiratus, sicut neque Evangeliorum inspiratio aut destruitur aut minuitur, quod ibi multa variorum dicta referantur, quae in se falsissima esse cognoscuntur. Num deinde et quantum ea, quae a singulis huius libri interlocutoribus asseruntur, in se vera sint et canonica auctoritate praedita, haec per se alia quaestio est, qua quaestio de inspiratione libri directe non tangitur. Ceterum ista quaestio ex singulorum approbatione et improbatione, prout ea in ipso libro addita et expressa invenitur, indirecte determinanda erit. Sed in hac re, ut per se apparet, attendenda est quam maxime dialectica et, pene dixerim, dramatica totius fere libri indoles et dispositio. (Cfr. Corn. a Lapide in II. Mach. II. 24; Kaulen, Einleitung in die hl. Schrift sub libro Iob.)