De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 144

responsione notissimus Michaeae locus de nativitate Messiae nativitatisque loco exponitur. Licet igitur Evangelista illam interpretationem expresse non approbaverit, ex tota tamen illius evangelicae narrationis indole luce meridiana clarius apparet, ab Evangelista, qui rem narrat, eam interpretationem haberi ut verissimam. Alia exempla habes in verbis daemonum, quibus penes Evangelistas Christi divinitatem divinamque eius missionem confessi esse narrantur. (Marc. II. 23, 24.; Luc. IV. 33, 34.) Nam ea non solum ideo, quia a daemonibus veluti invitis ac divina omnipotentia cogente proferuntur, pro infallibilis veritatis dictis habenda esse censemus (cfr. n. 143. in nota), sed ea insuper sine dubio ab Evangelistis ut in se omnino vera habita et qua talia ab iisdem absolute approbata esse videntur. Ideo enim manifesto haec ab Evangelistis referuntur, ut omnibus luce clarius innotescat, Christum Dominum ut a Patre coelesti, a Prophetis antiquis atque a iustis sui temporis, ita etiam a daemonibus irrefragabile testimonium suae missionis accepisse.

Putamus vel saltem ad exemplum hoc salvandum cum multis supponere possumus, illa verba: «Sic enim scriptum est» non esse verba Evangelistae, sed in iis adhuc continuari sermonem scribarum et sacerdotum, quem Evangelista referere voluit. Num etiam sermones martyrum Machabaeorum et nominatim matris ex modo, quo referuntur, plene approbati habendi sint, alii iudicent.

Si verum est, quod ab eruditis nostri temporis communi sententia traditur et in dubium vocari vix poterit (cfr. Gutberlet, Buch der Weisheit, Einleitung; Kaulen, Einleitung in die hl. Schrift, Buch der Weish.), non Salomonem sed alium quendam esse auctorem libri Sapientiae, in eo libro praeclarum huius rei exemplum invenire licebit. Ibi enim (Sap. VII. 1. seqq. VIII. 19.) manifesto rex Salomon loquens inducitur; nec tamen cuiquam dubium esse potest, quin ea, quae ibi dicuntur ex persona regis Salomonis, et ipse auctor libri dicere atque asserere voluerit. Ergo auctor hagiographus sensa Salomonis ibidem relata perfecte approbasse atque adoptasse dicendus est. Sunt nihilominus, qui hunc locum paulo aliter exponendum putant. Iuxta illos scilicet auctor libri Sapientiae in eo loco nullatenus significare voluit, quid rex Salomon aliquando senserit aut dixerit; sed auctor noster solum quadam loquendi figura usus est fictioni poeticae admodum simili, per quam, quae auctor ipse sensit et, licet Salomonis esse non credidit, tamen Salomone digna censuit, in Salomonis ore posuit, qui ab omnibus sapientissimus semper est habitus. Ita ab auctore isto nullatenus asseritur, haec, quae profert, aliquando Salomonem dixisse aut sensisse. Nostrum non est, de istis iudicare. Solum haec