De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 145
151. Nihilominus aliam observationem adiungendam putamus. Igitur ex altera parte necessarium non videtur, ut sacra Scriptura sermonibus, quos refert, semper et ubique approbationem aut improbationem subnectat. Hoc per se facillime intelligitur et hac ratione magis declaratur. In Scriptura multi reperiuntur libri, qui aut ex integro aut magnam partem historici sunt. Porro sicut ea est indoles historiae, ut in eadem quam saepissime aliorum dicta referantur, ita nulla est necessitas, ut auctor historicus de omnibus, quae narrat, iudicium ferat. Quaeres, cur auctor sacer velit narrare, quae utrum probanda an improbanda sint, ei, qui legit, incompertum manet? Facile respondetur: Quia nihil obstat, quominus ex divinae providentiae dispositione etiam in Scriptura quaedam humanae prudentiae discernenda relinquantur. Quodsi de re aliqua, quae in Scriptura refertur, certius imo infallibile iudicium requiritur aut desideratur; alia ad id ex divina providentia via suppeditat, traditio scilicet divina et ecclesiae magisterium. Ecclesia enim eiusque magisterium infallibile esse cognoscitur, ut non solum Scripturam authentice interpretetur, sed et, sicubi necesse, fuerit, id suppleat, quod in Scriptura nullatenus habetur. Exemplo in hac re esse poterunt verba caeci nati, quibus Deum peccatores non audire asseruit. (Ioan. IX. 31.) Haec enim, ut apparet, caeci nati verba a sacro scriptore neque laudantur neque improbantur. Unde videmus, Patres et alios auctores diversimode de ipsis iudicasse. (Maldonat. in h. l.)
152. Ut clarius appareat, id, quod modo diximus, valere etiam de personis ceteroquin bonis imo de personis sanctissimis, aliam addimus assertionem, quae certe consideratione digna apparet. Neque ex eo, quod persona, cuius sermo in Scriptura refertur, ab ipsa Scriptura admodum laudatur, huiusmodi sermo
pauca advertimus. Ante omnia prior expositio non est dicenda impossibilis. Quae enim in libro Sapientiae ex persona Salomonis proferuntur, ex una parte per se a Salomone dicta esse possunt, et ex altera parte nihil prohibet supponere, auctorem libri Sapientiae, qui aetate posterior creditur, ea ut a Salomone dicta per traditionem fide dignam accepisse. Quo posito ea expositio multis forte haud immerito probabilior videbitur, cum in ea non tantam, quantam in altera, vim verbis inferre cogamur. Ceterum etiam secunda interpretatio haud improbabilis apparet.
Ceterum ex aliis Scripturae locis et ex doctrina Ecclesiae difficile non videtur iudicare, quo sensu Deus peccatores audiat et quo non.