De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 146
censendus est in omnibus ac singulis a Scriptura ita approbatus, ut ea approbatione nanciscatur auctoritatem canonicam. Hanc assertionem demonstramus tum exemplis tum ratione, quae a pari dicitur. Igitur ut a posteriori argumento incipiamus, quod in dictis est veritas, id in actionibus est honestas. Quare ubi de approbatione agitur, eodem modo iudicandum est de veritate dictorum, quo iudicatur de honestate factorum. Quibus praemissis haec perpende. Saepe fit, ut in Scriptura referantur facta, quae ab omnibus aut a multis merito improbantur; quare neque ut a Scriptura approbata haberi poterunt. Et nihilominus haud semel personae, ad quas facta illa spectant, in eadem Scriptura impense laudatae inveniuntur. Aliis verbis non semel in Scriptura referuntur verba a diversis dicta, quae a mendacio excusari nullatenus possunt, et nihilominus personae, a quibus ea dicta referuntur, sunt in tota Scriptura laudatissimae. Ceterum per hoc iam ad ipsa rei exempla progressi sumus. Exempla igitur plus minus certa habes ante omnia in Iephte, cuius votum celebre (Iud. XI. 29. seqq.) a multis improbatur, deinde in Samson, qui, dum sibi ipsi mortem conscivit (ibid. XIV. 17. seqq.), a peccato saltem materiali excusari posse vix videtur aut saltem non ab omnibus catholicis auctoribus excusatur, et in Iacob, qui fratri benedictionem patris, ut videtur, fraudulenter praeripuit (Genes. XXVII.).
De hoc loco cfr. Allioli in h. L. M. Canus de loc. theol. I. II. c. 4. ad 2. Multi credunt, Augustinum aliter sentire. Sed si attente consideras, quae de Iacob dicuntur ab Augustino (ad Cons. de mendac. c. 10. n. 24.), in rigore non videtur Augustinus sanctum Patriarcham ab omni mendacio velle excusare. Potius s. Doctor aliud contendere non videtur, quam totam illam narrationem eo sensu, quo a Scriptura refertur simul atque approbatur et in quantum ea narratio mysterium continet et prophetiam futurorum, non habere mendacium. Qua in re bene attendendum est, mysterium et prophetiam, de qua Augustinus, ibi non contineri in sensu literali sed in sensu typico. Quare per id, quod docet Augustinus, non prohibemur dicere, Iacob in eo sensu verborum, quem ipse intendit, vere fuisse mentitum. Excusatio, quam pro eodem affert Suarez (de fide disp. III. sect. 5. n. 8.), revera difficilis est. Nam licet illud: «Ego sum Esau primogenitus» typice sumptum verum sensum admittere possit; quomodo quaeso explicabis illa alia verba: «Feci sicut praecepisti,» et similia? Ceterum ut, quod de Augustino diximus, melius intelligatur et facilius admittatur, recolendum est, quod notavit M. Canus. (l. c.) Per se scilicet nihil obstare videtur, quominus res in se pessimae sint typus rerum optimarum. Ad