De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 3
4. Secundo Patres et theologos sensum et consensum in re nostra etiam factis totaque agendi ratione manifestasse, patet ex sequentibus. Ante omnia auctores catholici ad unum omnes in exponenda Scriptura sequuntur canonem, quem negativum dicunt et Augustinus (cpist. 28. alias 8. c. 3. n. 3.) enuntiat his verbis: «Si aliquid in eis sacris offendero literis, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse, quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam.» (Cfr. ibid. de doctr. christ. l. III. c. 2. seqq.; Patritius de interpret. Script. sacr. l. I. c. 5. regul. 3.) Hinc Patres et sacri interpretes omnes Scripturae enantiophanias, omnes difficultates, quae contra Scripturae veracitatem ex ratione et philosophia, ex astronomia, geographia, chronologia, physiologia, historia etc. enascuntur, sollicite conantur dissolvere et reipsa dissolvunt. Patres vero his non contenti in omnibus fere rebus, quae in Scriptura tanguntur, ut in numeris aliisque, quae omnino profana videntur, mysteria rimantur et haud raro quam maxima in his a se inventa gratulantur. (Cfr. Lamy apparatus bibl.; Calmet et aliorum dissertationes de hexaëmero, gigantibus, diluvio, aetate patriarcharum, primaera populorum distributione, origine linguarum, de Iosue X. 13., de chronologia biblica, de harmonia Evangeliorum, de plantis et animalibus biblicis; ad haec commentaria diversorum in huius generis locos et insuper Perrone l. c. n. 120. et 125.; Kaulen, Einleitung in die hl. Schrift, besonderer Theil passim.) Hinc denique videmus incredulos et haereticos, qui aliquos libros e canone ecclesiae catholicae reiecerunt, eorum canonicitatem ea ratione impugnare, ut conentur ostendere, legi in eis aliquid cuiuscunque generis falsi, sive contra historiam sive contra geographiam etc. id fuerit. Et sicuti ipsi rem a se victam arbitrantur, si in iis libris vel minimum cuiuscumque generis errorem repererint; ita catholici rem desparatam fore credunt, si errorem confiteri cogerentur. (Cfr. Bellarminus controv. de verbo Dei l. I. c. 6., 11., 15. et alibi passim.; Marchini de divinitate et canonicitate Bibliorum part. 2. passim; S. Thom. 2. 2. q. 1. a. 6. ad 1.; Denzinger l. c. n. 118. p. 220.; Hettinger Fund.-Theol. 2. Theil 2. Buch 2. Abschnitt § 27.; et introductiones in singulos libros penes Ackermann, Kaulen l. c. etc.) Potest denique hoc argumentum facto ipso confirmari. Nam