De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 147

praeterea in verbis Iehu regis Israel (IV. Reg. X.), item in obstetricibus Hebraeorum sub Pharaone in Aegypto (Exod. I. 15.—21.) et in sermone Iudith (X. 12. seqq. XI.), qui omnes a mendacio aut nullo modo aut dificillime excusantur (Cfr. Aug. ep. 204, al 61. ad Dulcit. n. 6.—8.; et contra mendac. ad Consent. c. 9. n. 20.—22.; S. Thom. Sum. 2. 2. q. 110. a. 3; Suarez de fide disp. XIV. sect. 4. n. 3. et 9.; Bellarmin de eccl. l. IV. c. 9, VIII.; Gutberlet Buch Tobias p. 104. 105. in II. v. 18.) Ceterum, quod ad argumentum nostrum insuper requiritur, omnes has personas a Scriptura impense laudari, neminem latet. Sed illud notatu dignum esse videtur, quod personae istae plerumque laudatae leguntur in iis ipsis locis, in quibus proponuntur earum mendacia aut narrantur alii actus, quos minus probandos diximus. Nomine omnium iuvat hic ponere, quae in locis citatis leguntur de obstetricibus Hebraeorum in Aegypto et de Iehu rege Israel. De illis ita scriptum invenimus: «Bene ergo fecit Deus obstetricibus... et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.» De isto vero: «Dixit autem Dominus ad Iehu: Quia studiose egisti, quod rectum erat et placebat in oculis meis, et omnia, quae erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt supra thronum Israel.» (IV. Reg. X. 30.) Unde in rem nostram optime scribit Augustinus (ll. cc.): «Constat, quod non omnia, quae a sanctis vel iustis viris legimus (in Scriptura sc.) facta, transferre debemus ad mores» (i. e. in exemplum), et iterum: «Illic (sc. in Scriptura) sunt plurima eorum quoque hominum, qui literarum illarum veritate laudati sunt, vel huic jam tempori non convenientia vel etiam illo tempore non recte facta.»

haec in narratione typica non semper omnia et singula ad typum pertinere debent. Sicut enim Dei sapientia novit aliquando ex malis bona elicere, ita non minus Deus factum malum assumere potest ad significandum id, quod in se bonum est. (Cfr. Luc. XVI. 8.) Et sicut imago non omnia semper refert, quae in exemplari reperiuntur, ita neque id, quod in typum assumitur, in omnibus et singulis antitypum referat, necesse est. Ex his ulterius concludes, eum male agere, qui ex eo solum, quod quaedam res a Deo in typum assumpta inveniatur, eam ut in omnibus a Deo approbatam habendam esse contenderit. Hoc tandem concedit vel ipse Suarez (l. e.), dum ita scribit, non solum Jacob sed et Abraham suo sermone comprehendens: «Non constat, ait, hos et similes patres in singulis verbis Spiritu Dei fuisse locutos: ut homines autem poterant interdum lingua delinquere.» (Cfr. sis Hötzl, Jacob u. Esau.)