De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 148

153. His in fine aliam adiungimus animadversionem. Imo etiamsi personae alicuius sermo in Scriptura aut expressis verbis aut alio modo approbatus invenitur; ea approbatio non statim ad omnia et singula, quae sermo continet, applicanda est. Nominatim huiusmodi approbatio non facile extendenda est ad ea, quae vel in se minima esse vel ad scopum orationis parum conducere videntur, ac si per approbationem generalem omnia et singula nanciscantur auctoritatem canonicam. Potius verba ac valor approbationis diligentissime semper expendenda sunt. Quod hic dicimus, patet ante omnia ex ipsa natura rei. In se enim minime repugnat, orationem aliquam probari quidem quoad aliqua, quoad alia vero non. Quod si ita est, non apparet, cur non et Deus in Scriptura aliquando ita egisse supponendus sit. Ita fieri potest, ut Deus certum quendam sermonem quoad aliqua, puta quoad res praecipuas et religiosas, probare voluerit, non vero quoad ea, quae plane indifferentia sunt vel minima. Simile quid occurrit in definitionibus ecclesiasticis, quae ex communi sententia non semper quoad omnia infallibiles sunt, quia in iisdem edendis Dei assistentia, quae approbationi fere aequivalet, non semper ad omnia extenditur. (Cfr. Kleutgen Institutiones theol. n. 68.) Ita e. gr., si solum de possibilitate rei et veluti a priori quaestio instituatur, certe nil obstat, quominus verba et sermones Iob aut oratio Stephani protomartyris, quae in Actibus Apostolorum (VII.) legitur solum quoad rei summam non vero quoad singula a Deo approbata fuisse supponatur. Quodsi res haec etiam exemplis confirmanda est, non alia exempla requiri videntur, quam quae numero praecedenti iam tetigimus. Nam, ut consideranti patet, in iis reperiuntur loci, ubi non solum personae, sed etiam ipsae actiones et verba personarum ab hagiographo laudantur et proinde aliquo vero sensu etiam approbantur. Et nihilominus, ut vidimus, huiusmodi approbatio ibidem non ad omnia extendenda est;

Ergo ut approbationis efficacia probe cognoscatur, vis verborum, quibus eadem exprimitur, diligentissime expendenda est. Juxta haec principia determinandum erit, utrum sententia Cani, qui Stephano in re levioris momenti unum vel alterum errorem historicum tribuendum censuit, et doctrina Weltii, qui vel in sermonibus Iob quaedam minus accurate dicta ideoque aliunde corrigenda esse pronuntiavit (supra n. 149 in nota), aliquam mereatur censuram nec ne; vel si generalius loqui placet, utrum haec et similia ullo modo improbanda videantur nec ne.