De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 149

quia in iisdem verbis ac factis, quae in genere approbantur, quaedam insunt, quae sive ut mendacia sive ut minus recte facta libere reprehendi posse videntur. Quis enim v. gr. negabit, in obstetricibus Hebraeorum et in Iudith (XV. 10. 11.) non solum personas sed et actiones, quae de ipsis narrantur, a Scriptura laudari atque approbari? Porro in actionibus aliquo modo etiam verba simul laudata habentur, cum actiones illae magnam partem verba fuerint. Nihilominus, ut in comperto est, neque Iudith neque obstetrices illae a mendacio facile excusari poterunt. (Cfr. Allioli ad Exod. I. 20. et ad Iudith X. 12, et auctores citat. n. 152.)

154. His ultima observatio finem denique imponat. Id, quod ultimo loco asseruimus, per se de iis etiam personis valet, quae aliunde totum argumentum et veluti subiectum integri alicuius libri Scripturae constituunt aut in iis pro personis principalibus habentur, quales v. gr. sunt Esther, Judith, Tobias. Nulla enim reperitur ratio, cur de verbis talium personarum altius ac sanctius sentire debeamus, quam de verbis David aliarumque personarum, quae maxima in Scripturis laude celebrantur. Insuper in Judith tale occurrit ex dictis hujus rei exemplum, quod declinare difficile est. (Cfr. nihilominus Kaulen, Einleitung sub libro Iudith.) Ergo talium etiam personarum verba secundum eas, quas in hoc capite tradidimus, normas esse diiudicanda, satis certum est. (Cfr. Gutberlet, Buch Tobias, p. 100, 149, 205.)

CAPUT SECUNDUM.

De dubiis circa locos, ubi loquitur ipse hagiographus.

PRAEAMBULUM.

155. Prima fronte vix apparet, quomodo de auctoritate illarum partium Scripturae, ubi sacer auctor ipse loquitur, ullum dubium oriri possit. Omnia enim ac singula Deo inspirante et, ut ita dicam, Deo dictante conscripta fuisse, et proinde auctorem sacrum quasi manum, qua Deus ipse scri-

Erit forte, qui contendat, reperiri modum aliquem ac rationem, qua huiusmodi personae ut Iacob, Iudith etc. a mendacio excusantur, aut fieri posse, ut aliquando reperiatur sufficiens excusatio; proinde exempla,