De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 150
beret, quasi os, quo Deus ipse loqueretur, habendum esse, ex supra demonstratis per omnia sancte retinendum est. Nihilominus si nostros libros sacros diligentius pervolveris, etiam in locis, ubi auctor ipse loquitur, sive de ipsa auctoritate eorum, quae dicuntur, sive de sensu, quo singula inspirata ac divina dici queant, haud pauca dubia oboritura tibi comperies. Nam, ut vel pauca indicemus, aliquando verba sacri textus preces continent, quae ex hominis persona ad Deum diriguntur. In his, ut fert natura, varios sensus adorationis, laudis, gratiarum actionis, fiduciae in Deum etc. expositos invenies, qui soli homini congruunt (Psalmi). Alii libri sacri in modum epistolae concepti sunt, in quibus instructioni de rebus fidei haud raro salutationes ad amicos aut mandata ad subditos adiuncta vel sparsa reperiuntur, quae, ut apparet, nonnisi humana dici possunt. (II. Tim. IV. 13. seqq. I. Cor. VII. 12. 25. II. Cor. XI. 17.) Aliquando accidit, ut, quod Deo nullatenus convenire videtur, auctor sacer de certis rebus nimis indeterminate aut dubitanter loquatur. (I. Cor. I. 16. Phil. II. 23. 24. Ioan. II. 6, VI. 19. Act. XXV. 6. II. Cor. 11. 17, 21, 23. XII. 2, 3. Ioel II. 14. Prov. XXX. 18, 19.) Haec igitur omnia et his similia quomodo ex Dei ore prolata sint aut quomodocumque divina divinaque auctoritate subnixa dici possint, non facile intelligitur. Saltem tota haec res accuratiorem explicationem postulare merito videbitur.
156. Explicationem igitur istam quod spectat, possunt ab initio haec dubia generatim et uno veluti ictu ex dictis omnia dissolvi. Diximus, influxum Dei in auctorem hagiographum eo modo concipiendum esse, acsi Deus hagiographo omnia, quae scribenda erant, aut expresse ac determinate scribenda mandaverit aut etiam de verbo ad verbum omnia dictaverit. Quo posito haec observa. Sicut fieri potest, ut Caius Sempronio, qui pro ipso amanuensis munere fungitur et Caii mandatis atque potestati in omnibus subest, nonnulla mandare vel etiam
quibus tota nostra demonstratio nititur, apparere minus certa. Respondemus: Nos talem modum excusationis nondum reperire potuimus. Quare exempla nobis videntur ex omni parte certa. Deinde pro scopo nostro sufficit, si allata exempla probabilia esse conceduntur. Nam ita ex iis semper sequitur, quod hoc loco praecipue contendimus, scilicet de canonica auctoritate talium sermonum non satis constare.