De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 151
dictare velit, quae per se et immediate non Caii sed Sempronii personae conveniunt et proinde non ex Caii sed ex Sempronii persona proferuntur; ita nemo negabit, Deum cum auctore hagiographo simili ratione gerere se potuisse. Nihilominus licet in hoc casu opus, quod scripto editum est, v. gr. epistola non ubique ex Caii sed ex Sempronii plerumque persona loquatur, si Caius tale opus, v. gr. talem epistolam aut Sempronio de verbo ad verbum dictaverit aut alio modo, qui huic aequivalet, scribendam mandaverit et ita Sempronius in edenda illa epistola nonnisi amanuensis munere fungi aut in omnibus nonnisi Caii mandatum exsequi voluerit; tale opus, qua opus est artis et humani ingenii et quatenus in eo opere diversae res partim asseruntur partim probantur partim improbantur, aut varii affectus et sensa cordis humani tum exterius manifestantur tum legentium animis instillantur, magis Caio quam Sempronio imo Cajo uni adscribendum erit. Quare in hac hypothesi sicut verissime dicemus, non Semvronii sed Caii cogitationes et sensa ibi contineri; ita omnia merito ad Caii ingenium, fidem ac probitatem ultimatim reduci poterunt, quaecumque in eo opere leguntur ac dicuntur. Idem dic cum proportione de libris sacris. Quacumque forma libri isti sint conscripti, etiam ea, quae ibi proxime ex persona auctoris hagiographi dicta inveniuntur, ita accipienda sunt, acsi a Deo, prout revera credenda sunt divinitus inspirata, auctori hagiographo de verbo ad verbum dictata fuissent. Quare omnia ac singula eo sensu accipienda eoque honore habenda sunt, quo quae divinitus dictata fuerint. Quare paucis verbis singula eo sensu divina sunt, qui attenta rerum, quae dicuntur, indole ac varietate ex isto inspirationis conceptu necessario ac sponte consequitur.
157. Haec generaliter dicta licet per se sufficere possunt, placet nihilominus totam rem tum illustrare per exempla tum ad singularia descendendo accuratius exponere. Igitur sicut generatim in sermone humano nunc res aliqua sive doctrinalis exponendo sive historica referendo asseritur, nunc animi motus exprimuntur, quibus, qui loquitur aut scribit, ea occasione interius agitatur, nunc iis, ad quos sermo dirigitur, res aliqua aut mandatur aut consulitur; ita et in Scriptura sacra fieri potuit et reapse factum esse reperitur. Nam praeterquam quod ibidem saepissime veritates sive theoreticae sive practicae ex-