De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 152

ponuntur et asseruntur aut facta narrantur historica, haud raro etiam significati reperiuntur motus animi, quibus sacer auctor, dum scriberet, afficiebatur aut pulsabatur. In aliis locis auctor iis, ad quos sermo dirigitur, varii generis praecepta aut consilia dare satagit. Quae cum singula peculiarem prae se ferunt difficultatem, pauca de singulis in particulari sunt dicenda.

ARTICULUS PRIMUS.

De locis doctrinalibus et historicis.

158. In locis, in quibus sacer auctor aliquid asseruisse aut narasse invenitur, quoad auctoritatem eorum, quae dicuntur, in triplici hypothesi dubium aliquod oriri posse videtur. Primus casus est, si sacer auctor non tam dicit, quae in praesenti de re quapiam ipse sentiat, sed quae alias aliquando senserit. Alter casus habetur ibi, ubi auctor, dum aliquid asserit, seipsum a Dei expressis verbis discernit, quasi in praesenti non, quae Deus ipsi comunicaverit, sed, quae sibi ut homini videantur, manifestare intendat. In idem fere recidit, si sacer auctor ea

Divisionem, quam hic ponimus, esse completam, colliges ex iis, quae habet S. Thomas. (Perihermenias l. 1.) «Quia intellectus vel ratio non solum concipit in seipso veritatem sed etiam ad eius officium pertinet, secundum suum conceptum alia dirigere et ordinare: ideo necesse fuit, quod sicut per enuntiativam orationem significatur ipse mentis conceptus, ita essent etiam aliquae aliae orationes significantes ordinem rationis, secundum quam alia diriguntur. Dirigitur autem ex ratione unius hominis alius homo ad tria. Primo quidem ad attendendum mente; et ad hoc pertinet vocativa oratio. Secundo ad respondendum voce; et ad hoc pertinet interrogativa. Tertio ad exsequendum opere; et ad hoc pertinet quantum ad inferiores oratio imperativa, quantum autem ad superiores, oratio deprecativa, ad quam reducitur oratio optativa, quia respectu superioris homo non habet vim motivam nisi per expressionem sui desiderii.» Subdit deinde s. Doctor: «Quia istae quatuor orationis species non significant ipsum conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum, sed quemdam ordinem ad hoc consequentem; inde est, quod in nulla eorum invenitur verum vel falsum, sed solum in enuntiativa, quae significat id, quod de rebus concipitur.» Ad istud ultimum haec notamus. Quod a s. Thoma asseritur circa veritatem aut falsitatem orationis imperativae et similium, accipiendum est de actu signato, ut scholastici loquuntur. Nam in actu exercito, ut dicunt, etiam istae orationis species aliquid significant, scilicet internum actum imperandi et huiusmodi et in tantum suo modo verae vel falsae esse possunt, prout quis per suam orationem vere aliquid mandare intendit, aut solum mandare se fingit etc.