De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 153
ratione loquatur, ut, quomodo, quae dicit, Deo tribui possint, vix invenias. Tertium dubium est, ubi Scriptura de re aliqua aut dubitanter aut indeterminate loquitur. Nam quomodo huiusmodi sermo Deo conveniat aut auctori, qui in omnibus inspiratus creditur, profecto difficulter intelligitur. Haec igitur sunt, quae singula propriam declarationem postulant.
Punctum primum.
De locis, in quibus significatur, quid auctor sacer alias senserit aut dixerit.
159. Haud semel in Scriptura invenimus factum, ut sacer auctor non significet, quid modo, dum scribit, sentiat aut praecipiat sed quid alio tempore ipse dixerit, senserit, praeceperit aut mandaverit. Exempla plura habes in Pentateucho. Ibi Moyses, qui est auctor Pentateuchi, multa de se ipso non solum ut alias certa occasione a se facta, sed et ut a se alias dicta vel sancita narrat per modum historiae. (Cfr. v. gr. Exod. II. 13. seqq. III. 13. seqq. IV. 10. seqq.) Alia exempla sunt in Iona Propheta (IV. 3, 4.), in Ioanne Evangelista (XIII. 25), et si quae sunt alia huius generis. Circa haec igitur quaeri potest, num huiusmodi verba Moysis legislatoris celeberrimi, Ionae Prophetae, Ioannis Evangelistae, quae ipsi in suis scriptis ut aliquando a se prolata referunt, eadem reverentia excipienda eademque fide credenda sint, sicut ea, quae manifesto inspirata sunt. Aliis verbis quaeritur, an haec ab iis nihil differant, quae ab iisdem per inspiratos libros suos ex propria persona de praesenti asseruntur atque proponuntur. Id, ut sententiam nostram statim aperiamus, nos negamus. Credimus igitur, huiusmodi locis eadem omnino principia applicanda esse, quae capite praecedenti generatim a nobis statuta sunt pro diiudicandis locis, in quibus leguntur sermones personarum, quae ab auctore libri utcumque sint distinctae. Ratio huius doctrinae
Occurrunt loci, ubi sacer auctor ipse sibi quaedam obiicit et quasi ex adversariorum persona loquitur. Huius rei exempla sunt inter alia Eccl. III. 21, 22, VI. 9, VIII. 15, IX, 7. seqq. Haec quomodo accipienda sint, per se intelligitur. Item non immoramur in explicandis locis, ubi Propheta aliquis ex mandato Dei proponit prophetias, quae ex Dei intentione conditionatae sunt, de quo in Iona Propheta (III. 4. 10.) notissimum est exemplum.