De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 154
videtur manifesta. Nam quid quaeso est, quod habetur in casu, de quo agimus? Nos aliud non videmus, quam quod iam insinuavimus. Referuntur in tali hypothesi per Scripturam sensa certi hominis, quem licet pro determinato tempore et in scribendo determinato aliquo libro inspiratum fuisse supponamus, nulla tamen ratione pro omni vitae suae tempore et in omnibus vitae suae actibus aut sermonibus pro inspirato habere cogimur. Ita quaerimus: Id, quod a Scriptura, aut quod in idem recidit, quod a sacro auctore qua tali in loco illo proprie asseritur, quid tandem est? Non aliud profecto, quam illum eundem hominem, qui suo tempore ut auctor inspiratus librum istum composuit, aliquando et alia occasione de re quapiam talia sensisse aut protulisse. Aqui homo ille eo tempore nec inspiratus nec infallibilis fuit. Cur ergo non licebit de talium dictorum veritate aut, ut id hic praeoccupemus, sicubi de animi affectibus agatur, de eorum affectuum honestate dubitare, sicut inspiratio Scripturae circa haec eadem in aliis personis ceteroquin sanctissimis ex dictis dubitare permittit? Quod diximus, hoc modo amplius confirmatur. Si quod hic asserimus, falsum esset, i. e. si omnia quaecumque a sacro auctore aliquando dicta fuerint vel cogitata, dummodo ipse de iisdem ut aliquando a se dictis aut cogitatis sine improbationis nota in libro inspirato mentionem faciat, canonica pollerent auctoritate; multum referret scire, a quonam auctore humano certi libri sacrae Scripturae conscripti fuerint. Ita v. gr. referret quam plurimum, an libri, qui Moysis, Iob, Tobiae nomine circumferuntur, reapse ab iis ipsis compositi fuerint. Ratio est, quia inde nonnulla, quae in posterioribus libris Pentateuchi certis occasionibus a Moyse dicta narrantur vel facta, aut sermones Tobiae, qui in libro homonymo continentur, maiorem imo canonicam nansciscerentur auctoritatem, qua ex dictis in contraria hypothesi necessario carere dicuntur. Atqui hoc aegre admitti potest. Videmus enim, quod in nostra doctrina facile intelligitur, sanctos Patres, theologos catholicos ac sacros interpretes imo ecclesiam de inveniendo horum librorum humano auctore magnam partem ex antiquissimis temporibus parum fuisse solicitos. Videmus eos etiam, qui aut ex professo aut data occasione in veros auctores istorum librorum inquirunt, toto modo agendi satis manifeste ostendere, quaestionis illius solutionem ex ipsorum