De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 155
sententia ad augendam vel minuendam eorum, quae ibi leguntur, auctoritatem tum prae integro libro tum prae singulis libri partibus nihil omnino referre. (Cfr. Gutberlet, Buch Tobias, p. 205, ad VI. v. 15.) Huius facti in contraria sententia nulla sufficiens ratio dari potest. Nam manifestum est, in ea omnia e contrario accidere debuisse. Est ergo nostra sententia sensui catholico multo conformior.
Punctum secundum.
De locis doctrinalibus, in quibus sacer auctor inter sua et divina discernere videtur.
160. Contingit interdum, ut auctor sacer seipsum a Deo discernat significans, in iis, quae profert, non Deum loqui, sed seipsum. Distinctio ista inter Deum et auctorem humanum aliquando expressis verbis indicatur, alias vero ex certis circumstantiis satis certo colligi posse videtur. Exemplum primi generis habes in Paulo, qui ad Corinthios scribens (I. Cor. VII.) et de matrimonio ac virginitate sermonem instituens non solum plura ut legislator mere ecclesiasticus mandasse ac praecepisse cognoscitur, sed et qua Apostolus plura docet (v. 40), quae expresse non Domini esse sed sua significat. «Ceteris, inquit, non ego dico, sed Dominus.» (v. 12.) Pro casu altero exemplo sint, quae idem Apostolus (ad Galat. I. 11. seqq. II.) narrat de se ipso. Nam cum haec in prima persona narrata inveniantur, ea certe directe et immediate Deo tribui non possunt. Aut quomodo ea narratio immediate ac directe Deo tribuitur, cum in forma ista ori Dei nullatenus congruat? Quae cum ita sint, dubitari merito potest, utrum haec sicut cetera in Pauli epistolis divinam habeant auctoritatem, an solum humanam. Nonne Apostolus iis, quae in priori loco dicit, aperte nonnisi humanam tribuere fidem videtur? Iam vero Apostolo contradicere tum in se nefas est, tum hic consequenter inspirationem totius epistolae destrueret. Quo semel admisso non apparet, cui de loco posteriore ac similibus non idem sentire aut suspicari liceat, quod de priori omnino tenendum videtur. Quaeritur ergo, quid de huiusmodi locis sentiendum sit et quomodo ista difficultas, quae hic se offert, sine laesione inspirationis dissolvatur.
161. Assertio. Licet sacer auctor, dum quaedam scribendo docet aut narrat, sive expressis verbis sive aequivalenter