De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 156
se ipsum a Deo discernat, nihilominus eius doctrina aut narratio canonica pollet auctoritate. Hanc assertionem demonstramus ex iis, quae supra (n. 156.) in praeambulo diximus. Igitur secundum ea, quae ibi proposuimus et de inspiratione generatim loquendo retinenda ostendimus, omnia, quae saecr auctor scribit, quoad rei substantiam ita sunt consideranda, acsi a Deo ipso auctori de verbo ad verbum dictata fuissent. Atqui si ita est, qui de rebus, quae in huiusmodi locis asseruntur, dubitare praesumeret, non solum auctoritatem scriptoris humani, a quo ea immediate scripta sunt et ex cuius ore ibidem proferuntur, sed et ipsius Dei auctoritatem violaret, qui auctori illi talia scribenda suggessit. Proinde omnia sunt infallibiliter certa, quia Dei auctoritati innituntur. Idem confirmatur exemplo, quod ex rebus humanis desumptum in superioribus saepius adhibuimus. Pone, Caium quaedam Sempronio dictasse. In hac suppositione Sempronius, qui Caium dictantem audivit, omnia, quae audivit, ut Caii auctoritate subnixa accipere debuit. Id manebit verum, licet Caius quaedam dictare voluerit, quae immediate non ex sui ipsius ore proponuntur, sed dicuntur ex persona Sempronii. Quod de Sempronio valet, valebit etiam de aliis, qui quacumque ratione certo compererint, ea Sempronio a Caio dictata fuisse. Apparebit id manifestissime, si supponis, Caium, quod actum est, Sempronio certo consilio ubique promulgandum commisisse. Haec ex saepe dictis ad Scripturam et ad Deum, qui principalis eius auctor est, transferenda sunt. Quaeres, cur Deus,
Iuxta haec iudicandum est de eo, quod Paulus Petrum a se reprehensum esse narrat (Galat. II. 13.) Paulus ibi Petrum expressis verbis reprehensibilem fuisse affirmat. Quare sine dubio tenendum est, Petrum reapse eo sensu, quo dixit Paulus, reprehensibilem fuisse. Ergo non bene agunt, qui ad solvendam difficultatem, quae ex hac reprehensione contra Petri eiusque successorum infallibilitatem desumitur, auctoritati Pauli Petri auctoritatem opponunt. Paulus enim dum haec scriberet, inspiratus erat. At minime constat, Petrum in agendo fuisse impeccabilem. Alia ergo ad haec responsio quaerenda erit, quae ceterum facillime invenitur et per haec iam satis indigitata est. Huc item referendum est, quod scripsit recens quidam theologus. (Literarische Rundschau ann. 1884. coll. 330.) Ante omnia significat, nullatenus periculosum sibi videri, si in Paulo Apostolo quidam profectus admittatur non quidem in ipsa substantia doctrinae sed quoad eius expositionem. Deinde ponit exemplum in doctrina Apostoli circa tempus secundi adventus Domini. Dum eos vituperat, qui in hac re verba Pauli (I. Thess. IV. 14. seqq.), ne erronea appareant, in