De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 4
inde ab antiquissimis temporibus videmus Alogos, Porphyrium, Iulianum Apostatam aliosque haereticos usque ad Lutheranos et recentiores Rationalistas et alios sacrorum librorum hostes omnes nervos intendisse, ut in sacris libris aut in eorum aliquo vel minimam contradictionem aut utcumque aliquid falsi invenirent; nec tamen unquam enantiophaniam aliquam, quae insolubilis sit, aut errorem in quacunque demum re detegere aut ullam difficultatem promovere potuerunt, quae probabilem solutionem non habeat. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph. l. c. disp. I. art. 5. alique ll. cc.)
ARTICULUS SECUNDUS.
Idem demonstratur ex consuetis Scripturae denominationibus.
5. Libros, de quibus agimus, in fontibus revelationis passim dici libros sacros, divinos, canonicos ut notum supponimus. Solum notamus, has denominationes tertia excepta iam in veteri oeconomia inter Hebraeos invaluisse. Eas deinde Christus Dominus eiusque Apostoli et postea ecclesia eiusque doctores unanimi consensu adoptarunt. (Cfr. I. Mach. XII. 9.; II. Mach. VIII. 23.; Marc. VII. 13.; Rom. I. 2. III. 2.; II. Tim. III. 15.; Ackermann l. c. §§ 21. 22.; Franzelin in tract. de div. Script. th. I. n. I. et II.; Denzinger l. c. n. 114.; Hettinger l. c. § 26.) Pro intelligenda tota vi demonstrationis, quam ex his denominationibus desumimus, notandum est, hunc terminum sive modum loquendi hucusque adeo sanctum inter omnes habitum fuisse, ut eum, quantum nobis quidem innotuit, nemo non dicam pius et fidelis ecclesiae filius, sed qui utcumque nomine ac re catholicus haberi voluit, reprehendere aut ut minus proprium attenuare atque ut aliquo modo exaggeratum notare ausus fuerit.
6. His ex communi catholicorum sensu et innixi verbis concilii Tridentini aliud addimus, quod in re nostra maximi est momenti. Libri nimirum nostri non solum utcumque et velut in genere sacri, divini et canonici dicuntur, sed magis in specie
Si Iahn (introductio in libros sacros Veteris Foederis p. 1. c. 2, § 19.) terminum, quo Scriptura inspirata dicitur, minus congruum habere videtur, ideo iure ab aliis reprehenditur; nec propterea ipse Scripturae cuiuscumque generis errores tribuere intendit.