De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 157
cum ipse Scripturae sit auctor, non semper et ubique ex propria persona in Scriptura loqui voluerit, aut cur Deo placuerit, ut sacer auctor a Deo interdum aut virtualiter aut expresse se discerneret? Respondemus hac consideratione simplicissima. Ex rationibus, quae eius sapientiae notae sunt, Deo placuit edere libros sacros in forma humana conscriptos. Iam vero ex hac librorum indole id, de quo hic agitur, sponte et fere necessario consequitur. Ceterum, ut mox videbimus, ubi non de doctrina, sed de praeceptis aut consiliis res est, reapse maximi refert, utrum ea in persona et ex ore Dei, an vero in persona sacri auctoris data ac prolata fuerint. In fine monemus, vix unum locum, qui doctrinam fidei aut morum contineat, a nobis hucusque reperiri potuisse, ubi sacer auctor suam doctrinam non tantum virtualiter sed expresse discernat a doctrina Dei. Loci enim illi, in quibus revera occurrit huiusmodi oppositio, qui certe admodum pauci sunt, fere non doctrinam sed praecepta aut consilia continent. Iam vero de his longe alia est quaestio, ut mox videbimus. De illis vero, ubi sacer auctor quaedam narrat non ex Dei persona sed ex persona propria, non est magna difficultas. Quare ea, quae diximus, ad tollendam omnem difficultatem abunde sufficiunt.
Punetum tertium.
De locis, ubi Scriptura aut verbis indeterminatis utitur aut dubitanter loquitur.
162. Negare non possumus, quin Scriptura interdum verbis admodum indeterminatis utatur aut dubitantis more loquatur. Sic v. gr. Ioannes Evangelista (II. 6.) occasione nuptiarum in Cana mentionem facit de hydriis, quarum singulae capiebant metretas binas vel ternas. Alia occasione idem narrat (VI. 19), discipulos vidisse Dominum ambulantem supra mare, postquam
benigniorem partem interpretantur, satis aperte significat, verba Pauli ex sua sententia alium sensum non admittere, quam qui rerum veritati contradicit. Sed cum hic non utcumque de profectu ac sententia Apostoli sed de verbis quaestio sit, quae partem formalem Scripturae inspiratae constituunt, qui ita sentit, non solum ostendat necesse est, certum profectum in doctrina cum dignitate Apostoli haud pugnare, sed insuper exponere tenetur, quomodo sua sententia cum iis cohaereat, quae supra (n. 3. seqq.) de inerrantia Scripturae diximus et inferius (n. 285. 291.) quoad vim verborum magis explicabimus.