De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 158
remigassent stadia viginti quinque aut triginta. Auctor Actuum Apostolorum (XXV. 6.) dicit, Festum proconsulem, cum Ierosolymis demoratus fuisset dies non amplius quam octo aut decem, Caesaream descendisse. Paulus ad Corinthios scribit (I. Cor. I. 16.), nescire se, si quem alium praeter Stephanae domum baptizaverit. Haec et similia prima fronte contra inspirationem difficultatem creant. Talia enim Deo aut scriptori inspirato atque a Deo speciali modo illuminato nullo modo congruere videntur. Nihilominus re penitius inspecta etiam haec difficultas plane evanescit.
163. Itaque si quaeritur, qua ratione fieri possit, ut Scriptura de re quapiam verbis indeterminatis loquatur, quaestio haec theologum, qui rem attente consideraverit, non diu suspensum habebit. Est enim omnibus notissimum. Deum in Scriptura per homines et ad homines loqui. Iam vero ea est indoles tum sermonis tum ingenii humani, ut de omnibus non solum determinate sed et indeterminate ac vage sermo haberi possit ac de rebus non raro vagi ac indeterminati conceptus habeantur. Porro sicut conceptus vagi ac indeterminati falsi dici haud possunt sed saepe in se verissimi esse inveniuntur; ita etiam locutio verbis indeterminatis concepta haud raro verissima est. Neque huiusmodi locutio inutilis aut parum utilis dici potest. Imo saepissime non minus utilis apparet quam locutio plane determinata. Num v. gr. falsum est, capacitatem hydriae alicuius certo non excedere tres metretas nec infra duas metretas descendere? Aut talis notitia ibi erit inutilis, ubi non de contractu emptionis, sed de aestimando miraculo ac beneficio divino agitur? Non puto. Iam vero id est, quod priori loco Evangelii Ioannis accidit. Idem dic de ceteris. Quare vel Christus ipse in Evangelio interdum minus determinate locutus fuisse invenitur. (Matth. XII. 40. Luc. XVIII. 33. Matth. XVIII. 20.) Num propter ista verbis Christi auctoritatem divinam detrectabimus aut ea dicemus inutilia?
Alia quaestio est, num auctor canonicus, dum ita scriberet, quoad se revera indeterminatam solummodo notitiam habuerit. Sed haec quaestio pro re nostra parvi momenti est. Nam sicut notitia indeterminata ex dictis non praeiudicat inspirationi obiectivae, ita nec praeiudicat subiectivae. Potuit enim Deus, si voluit, sacro auctori per lumen divinum nonnisi indeterminatam notitiam concedere, quae tamen vera notitia est et infalli-